Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4631

Previous Number Next Number See English 

4631. [a]. De Paulo Loquutus cum Paulo, quod is velit introductor esse, et quod Dominus reciperet quos introduceret, quod ridiculum est, cum non sit introductio ex arbitrio sed ex vita, quam nemo novit quam Dominus; dicebam quod si secundum literam intellexisset Verbum, quod hoc munus foret Petri, cui claves regni coelorum datae [Matth. XVI: 19], et sic quod surriperet ei, dixit quod ei vellet hoc surripere et sibi vindicare, quia plus laboraverit, Paulus Petrum prorsus aversatur, et dicit eum nihil intelligere, et sic nihil posse.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church