Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4623

Previous Number Next Number See English 

4623. [a]. Arcanissima mysteria etiam ideam habent remanentem post mortem, sicut Trinitas, Christiani raro possunt aliam ideam habere quam trium deorum, quia agnoscunt tres personas, et dicunt Pater est Deus, filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus, et tamen unus Deus, ita plurium deorum ideam habent secum, quod gentiles non: quare maximi operis est reducere ideas Christianorum ad unum Deum, nempe ad Dominum, in quo omne trinum perfectum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church