Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4612

Previous Number Next Number See English 

4612. [a]. Etiam affectiones boni vicissim possunt et solent frangi per principia falsi, nempe cum falsum arripit sicut verum; sicut cum quis in amore conjugiali est, et principia captat, quod amare conjugem sit solum obligatio ex pacto, et non praeterea, si quis in hoc falso principio se confirmat, tunc amorem conjugialem destruit et vertit in lascivum, et simul adulteria pro nihilo aestimat, ita in omnibus reliquis, sicut etiam qui principium capit quod pietas et bona charitatis nihil faciant, ex quo principio charitatem et affectionem boni destruit, nec curat amplius vitam, et sic porro.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church