Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4609

Previous Number Next Number See English 

4609. [a]. Idea infiniti et aeterni qualis si ex spatio et tempore ideae Loquutus cum spiritibus etiam de idea infiniti et aeterni ex spatio et tempore, quod prorsus pereat idea illorum, sic ut nulla fiat, et inde incredulitas Divini; proponebatur cogitare de aeterno ante mundi creationem, si tempus insit, nulla ejus idea sit; si cogitamus ex tempore, occurrit finitum illud, quod aliquod principium existentiae Dei, sic quod ortus, aliter ex tempore cogitari nequit. Similiter de spatio extra universum, quod etiam non potest in infinitum dari si ex spatio, nullibi terminus, et sic porro, cum tamen ex eo absurdo nusquam aliquis abducitur nisi dum ei perit idea temporis et spatii; quo penitius in coelum quis elevatur eo magis ab idea temporis et spatii, et quo profundius a coelo, eo magis in ideam temporis et spatii, ita eo plus elongatur ab idea infiniti et aeterni, proinde a fide; tempus et spatium sunt quae finiunt ideas humanas et eas prorsus naturales faciunt, et adhaerent aliis ideas, quod homo nescit, et facit hominem naturalem qui ratiocinatur: similiter se habet cum Divino Humano Domini, cujus ideam finitam capit homo a corporeis in se et aliis, a qua nisi removetur non potest aliter capere ac [quod] Dominus sicut alius homo sit: similiter idea Trium in Deo uno, numerica seu trinum est spatii et temporis, ex humano finita idea capitur sicut trinum separatum, sed secundum angelicam ideam ut unum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church