Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4597

Previous Number Next Number See English 

4597. [a]. Apparent calli in capitis cute et cranio, quibus se alligarunt, quique dolorem crearunt, forte ut emollirentur, nam correspondent rectis et veris, quae in sinistra parte cranii, quod primum planum emollitionis fuit. Ligationes fiunt ex causa quia tunc spiritus correspondentes associantur, qui tales sunt, ut nihil nisi communia fidei sciant, non particularia, minus singularia, ita qui habuerunt communem amorem erga proximum, absque consideratione quis proximus, et qualis amor, ii hodie in multa abundantia sunt, et a quocunque spiritu doloso, hypocrita et simulatorio se patiuntur seduci: imo nec capiunt quod tales sint, tametsi iis dicitur. Sensuales plerumque sunt, et parum in rationes intrant, constituunt cutem, ii cutem cranii. Loquutus cum iis, dicebant quod nullam sensationem haberent horroris pro facinorosis, modo simulent dulce, et probum; et difficile patiuntur se persuaderi. Tales sunt cum multa differentia, correspondent cuti cranii, variis in locis; alii sunt qui versus occipitium, alii versus sinciput, alii ad facies, alii ad cutem corporis reliquam. Inde constare potest, quam necessarium sit cognitiones recti et veri imbuere et secundum eas agere, et confirmare amorem. Reor quod multi tales in religione Catholica Romana, ubi vera fidei non sciunt, sed quod sint persuadentur a monachis, sed communis est affectio, et hoc ob desiderium salutis animae post mortem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church