True Christian Religion (Chadwick) n. 98

Previous Number Next Number See English 

98. Quod Pater et Filius, hoc est, Divinum et Humanum, in Domino unita sint sicut anima et corpus, est quidem ex fide hodiernae ecclesiae, et quoque ex Verbo; sed usque vix quinque inter centum, aut quinquaginta inter mille hoc norunt: causa est doctrina justificationis per solam fidem, cui plerique ex clero, qui famam eruditionis propter honores et lucrationes ambiunt, omni studio incumbunt, usque dum illa doctrina omne punctum mentis eorum hodie ferat et obsideat, et quia haec cogitationes illorum sicut spiritus vinosus alcohol dictus inebriavit, ideo sicut ebrii essentialissimum hoc ecclesiae, quod Jehovah Deus descenderit, et Humanum assumpserit. non viderunt; cum tamen per hanc unionem homini cum Deo unice datur conjunctio, et per conjunctionem salvatio. Quod salus ex cognitione et agnitione Dei pendeat, constare potest unicuivis qui expendit, quod Deus sit omne in omnibus caeli, et inde omne in omnibus ecclesiae, consequenter omne in omnibus theologiae. Sed primum hic demonstrabitur, quod unio Patris et Filii, seu Divini et Humani in Domino, sit sicut unio animae et corporis, et postea quod unio illa sit reciproca. Unio sicut animae et corporis constabilita est in Symbolo Athanasii, quod in universo Christiano orbe pro Doctrina de Deo receptum est. Ibi haec leguntur:

"Noster Dominus Jesus Christus est Deus et Homo; et quamvis est Deus et Homo, usque non sunt duo, sed est unus Christus: est unus, quia Divinum suscepit ad se Humanum; immo est prorsus unus, et est una Persona, nam sicut anima et corpus unus est homo, ita Deus et Homo unus est Christus." Sed hic intelligitur, quod talis unio sit Filii Dei ab aeterno cum Filio nato in tempore; verum quia Deus est unus et non tres, dum illa unio intelligitur cum Deo uno ab aeterno, concordat illa doctrina cum Verbo. In Verbo haec leguntur:

Quod conceptus sit a Jehovah Patre (Luc. i. 34, 35):

inde Ipsi anima et vita: quare dicit, Quod Ipse et Pater unum sint (Joh. x. 30):

Quod qui Ipsum videt et cognoscit, videat et cognoscat Patrem (Joh. xiv. 9):

"Si Me nossetis, etiam Patrem meum nossetis" (Joh. viii. 19):

"Qui Me suscipit, suscipit Ipsum qui misit Me" (Joh. xiii. 20):

Quod in sinu Patris sit (Joh. i. 18): Quod omnia quaecunque Pater habet, sua sint (Joh. xvi. 15):

Quod dicatur Pater aeternitatis (Esai. ix. 5 [B.A. 6]);

Quod inde Ipsi sit potestas omnis carnis (Joh. xvii. 2):

Et omnis potestas in Caelo et in Terra (Matth. xxviii. 18). Ex his et pluribus in Verbo clare videri potest, quod unio Patris et Ipsius sit sicut animae et corporis: quare etiam in Veteri Testamento Ipse saepius nominatur Jehovah, Jehovah Zebaoth, et Jehovah Redemptor (videatur supra, n. 83).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church