True Christian Religion (Chadwick) n. 846

Previous Number Next Number See English 

846. Quondam quoad Spiritum meum evectus sum in caelum angelicum. et in unam societatem ibi: et tunc accesserunt ad me aliqui ex sapientibus ibi, et dixerunt, "Quid novum e Terra?" Dixi illis, "hoc novum est, quod Dominus revelaverit arcana, quae excellentia excedunt arcana ab initio ecclesiae huc usque revelata." Quaesiverunt, "Quae sunt illa?" Dixi; quod haec sint: 1. Quod in Verbo in omnibus et singulis sit Sensus spiritualis correspondens sensui naturali, et quod Verbum per illum sensum sit conjunctio hominum ecclesiae cum Domino, et quoque consociatio cum angelis, et quod sanctitas Verbi in illo sensu resideat. (2.) 2. Quod Correspondentiae, ex quibus sensus spiritualis consistit, detectae sint. Et quaesiverunt angeli, "Anne habitatores orbis de correspondentiis prius sciverunt?" Dixi, quod prorsus nihil; et quod latuerint nunc per millia annorum, nempe, usque a Hiobi tempore: et quod apud illos, qui eo tempore, et ante illud vixerunt, scientia correspondentiarum fuerit scientia scientiarum, ex qua illis fuit sapientia, quia cognitio de spiritualibus, quae caeli et ecclesiae sunt; sed quod scientia illa, quia versa est in idololatricam, ex Divina Domini providentia ita oblitterata et deperdita sit, ut nemo viderit aliquod signum de illa: sed quod usque nunc a Domino detecta sit, ut fiat conjunctio hominum ecclesiae cum Ipso et consociatio cum angelis; et hae fiunt per Verbum, in quo omnia et singula correspondentiae sunt. Angeli valde gavisi sunt, quod placuerit Domino revelare hoc magnum arcanum, per millia annorum tam alte reconditum; et dixerunt, quod hoc factum sit propter finem ut Ecclesia Christiana, quae fundatur super Verbo, et nunc in suo fine est, iterum revivat, et trahat spiritum per caelum a Domino. Quaesiverunt, num per illam scientiam hodie detectum sit, quid Baptismus et quid Sancta Cena significant, de quibus tam varia huc usque cogitaverunt. Et respondi, quod detectum sit. (3.) 3. Porro dixi, quod hodie a Domino revelatum sit de Vita hominum post mortem. Dixerunt angeli, "Quid de vita post mortem Quis non scit quod homo vivat post mortem?" Respondi, "Sciunt et non sciunt. Dicunt, quod non homo, sed anima ejus; et quod haec vivat spiritus; et de Spiritu fovent ideam sicut de vento aut aethere, et quod non vivat homo, quam post diem ultimi judicii; et quod tunc corporea, quae reliquerant in mundo, tametsi a vermibus, muribus et piscibus exesa, recolligerentur, et rursus coaptarentur in corpus, et quod homines sic resurrecturi sint." Dixerunt angeli, "Quid hoc? Quis non scit quod homo vivat homo post mortem, cum sola differentia, quod tunc vivat homo substantialis, et non materialis, ut prius; et quod homo substantialis videat hominem substantialem, aeque sicut homo materialis materialem; et quod non sciant unum discrimen, praeter quod in statu perfectiori sint?" (4.) 4. Quaesiverunt angeli, "Quid sciunt de nostro mundo, ac de Caelo et Inferno?" Respondi, quod nihil sciverint; at quod hodie a Domino detectum sit, qualis est mundus in quo angeli et spiritus vivunt, ita quale est caelum et quale est infernum; tum etiam quod angeli et spiritus sint in conjunctione cum hominibus; praeter multa mirabilia de illis. Angeli laetati sunt quod Domino placuerit talia detegere, ne homo amplius ex ignorantia in ambiguitate sit de sua immortalitate. (5.) 5. Amplius dixi, quod hodie a Domino revelatum sit, "quod in vestro mundo sit alius Sol, quam in nostro, et quod Sol vestri mundi sit purus amor, et quod sol nostri mundi sit purus ignis; et quod ideo omne quod procedit ex vestro Sole, quia est purus amor, trahat ex vita; et quod omne quod a nostro, quia est purus ignis, nihil ex vita trahat; et quod inde sit discrimen inter spirituale et naturale, quod discrimen hactenus ignotum etiam detectum est: ex quibus notum factum est, unde est lux quae illuminat sapientia intellectum humanum, et unde est calor, qui accendit amore voluntatem humanam." (6.) 6. Insuper detectum est, quod sint tres gradus vitae, et quod inde sint tres caeli, et quod in illos gradus distincta sit mens hominis; et quod inde homo correspondeat tribus caelis. Dixerunt angeli, "Annon sciverunt hoc prius?" Respondi quod sciverint de gradibus inter plus et minus, sed nihil de gradibus inter prius et posterius. (7.) Interrogaverunt angeli, num praeter illa revelata sint plura. Dixi, quod plura; quae sunt de Ultimo Judicio; de Domino quod sit Deus caeli et terrae; quod Deus sit unus et Persona et Essentia, in quo Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus: tum de Nova Ecclesia ab Ipso instauranda, et de Doctrina illius ecclesiae: de Sanctitate Scripturae Sacrae: quod etiam Apocalypsis revelata sit: et insuper de Incolis Planetarum; ac de Telluribus in Universo: praeter multa Memorabilia et Mirabilia e mundo spirituali, per quae plura, quae sapientiae sunt, e caelo detecta sunt. *(NOTA EDITORIS-Ab Auctore Memorabilia quae nunc sequuntur signis citationis sunt. Videatur transactio De Amore Conjugiali, n. 1, 532-535.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church