True Christian Religion (Chadwick) n. 844

Previous Number Next Number See English 

844. Judaei prae aliis non sciunt quod in mundo spirituali sint, sed credunt se adhuc in mundo naturali esse: causa est, quia prorsus externi homines sunt, et non aliquid de religione cogitant ex interiori: quare etiam loquuntur similiter de Messia sicut prius, et quidam quod venturus sit cum Davide, et fulgens diadematibus praeiturus illis, ac introducturus illos in terram Canaanem, et in via elevatione baculi exsiccaturus fluvios quos transibunt; et quod Christiani, quos inter se etiam gentes vocant, tunc alas vestium illorum arrepturi, suppliciter orantes ut liceat comitari, et quod recepturi divites secundum copias, et quod hi quoque illis servituri sint. In his confirmant se per illa quae leguntur apud Sachariam (viii. 23); et apud Esaiam (lxvi. 20); et de Davide, quod venturus sit, et futurus illorum Rex et Pastor, ex Jeremia (xxx. 9); exque Ezechiele (xxxiv. 23-25; xxxvii. 23-26): prorsus non volentes audire quod per "Davidem" ibi intelligatur Dominus noster Jesus Christus; et quod per "Judaeos" ibi intelligantur illi qui ab ecclesia Ipsius erunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church