True Christian Religion (Chadwick) n. 837

Previous Number Next Number See English 

837. Quoniam Africani prae reliquis interiori judicio pollent, cum illis commercium sermonis habui de rebus altioris indaginis; et nuper de Deo, de Domino Redemptore, deque interiori et exteriori homine. Et quia delectabantur illo sermone, afferam aliqua, quae de tribus illis ex interiori visu, perceperunt. De Deo dixerunt, quod omnino descenderit, et Se videndum hominibus obtulerit, quia est Creator, Tutor et Ductor illorum, et quia genus humanum Ipsius est; et quod videat, lustret et provideat omnia et singula quae in caelis et in terris sunt, ac bona illorum sicut in Se, et Se in illis. Causa est, quia est Sol omnia et singula quae in caelis et in terris sunt, ac bona illorum sicut in se et se in illis; causa est sol caeli angelici, qui tam alte supra mundum spiritualem sicut sol terrae supra mundum naturalem conspicitur; et qui est Sol, Is videt, lustrat et providet omnia et singula quae infra sunt. Et quia Divinus Amor Ipsius est qui apparet ut Sol, sequitur quod prospiciat maximis et minimis talia quae vitae sunt, et hominibus talia quae amoris et sapientiae sunt; illa quae amoris sunt per calorem inde, et illa quae sapientiae per lucem inde. Si itaque formatis vobis ideam de Deo, quod sit Sol Universi, omnino ex illa idea videbitis et agnoscetis Ipsius omnipraesentiam, omniscientiam et omnipotentiam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church