True Christian Religion (Chadwick) n. 815

Previous Number Next Number See English 

815. Ex hoc illorum statu procedunt plura, et inter illa hoc, quod spiritualia ecclesiae inscripta memoriae teneant, et raro elevent illa in intellectum superiorem, sed modo immittant illa in intellectum inferiorem, e quo de illis ratiocinantur; ita prorsus aliter quam nationes liberae. Hi quoad spiritualia ecclesiae, quae vocantur theologica, sunt sicut aquilae, quae se evehunt in quamvis altitudinem; at nationes non liberae sunt sicut olores in fluvio. Et quoque nationes liberae sunt sicut cervi grandiores cum altis cornibus, qui percurrunt campos, lucos et silvas in plena licentia; at nationes non liberae sunt sicut cervi in vivariis detenti ut serviant principi. Porro populi libertatis sunt sicut equi volantes ab antiquis vocati Pegasi, qui non modo super maria, sed etiam super colles qui nuncupantur Parnassii, et quoque super Musaea infra illos, volant; at populi non manumissi sunt sicut generosi equi pulchre phalerati in stabulis regum. His similia sunt discrimina judiciorum in rebus mysticis theologiae. Clerici ibi, dum discipuli sunt, ex ore didascalorum in lyceis exscribunt dictamina, et haec custodiunt sicut auctoramenta eruditionis; et cum inaugurati sunt sacerdotio, aut constituti lectores in gymnasiis, hi e cathedris, et illi e suggestis, canonicas suas loquelas, ex dictatis, de quibus nunc supra, ut plurimum hauriunt. Sacerdotes illorum, qui non ex orthodoxia docent, communiter Spiritum Sanctum, ac mirabiles ejus operationes et excitationes sanctitatum in cordibus praedicant: at illi, qui ex hodierna orthodoxia de fide docent, apparent angelis sicut laurea ex foliis aesculi ligata insigniti; at illi, qui ex Verbo de charitate et ejus operibus docent, apparent angelis sicut laurea ex foliis odoriferis e lauro contexta ornati. Evangelici ibi in contentionibus cum Reformatis de veritatibus apparent sicut lacerent vestes, ex causa quia vestes significant veritates.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church