True Christian Religion (Chadwick) n. 813

Previous Number Next Number See English 

813. DE GERMANIS IN MUNDO SPIRITUALI.

Notum est quod incolae cujusvis regni divisi in plures provincias, non simili genio sint, et quod inter se differant singulariter, sicut universaliter habitatores climatum in terrarum orbe; sed quod usque communis genius regnet inter illos qui sub uno rege et inde sub una statuta lege sunt. Quod Germaniam attinet, est illa prae regnis circum illam divisa in plures ditiones. Est ibi imperium, sub cujus universali auspicio sunt omnes; sed usque princeps cujusvis ditionis jure despotico gaudet in particulari; sunt enim ibi ducatus majores et minores, et quisque in suo est tanquam monarcha: et insuper est ibi religio divisa; in quibusdam ducatibus sunt Evangelici ita nominati, in quibusdam sunt Reformati, et in quibusdam sunt Pontificii. Cum talis diversitas auspiciorum et simul religionum est, possunt Germani aegrius quoad animos, inclinationes et vitas ex visis in mundo spirituali describi, quam gentes et populi alibi. Sed quia usque communis genius regnat ubivis inter populos ejusdem linguae, potest ille ex ideis in unum collectis aliquatenus videri et describi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church