True Christian Religion (Chadwick) n. 800

Previous Number Next Number See English 

800. DE HOLLANDIS IN MUNDO SPIRITUALI.

In opere De Caelo et Inferno, relatum est, quod Christiani, apud quos Verbum legitur, ac cognitio et agnitio Domini Redemptoris et Salvatoris est, in medio gentium et populorum totius mundi spiritualis sint, ex causa, quia maxima lux spiritualis, apud illos est; et lux inde sicut a centro propagatur in omnes peripherias usque ad ultimas, secundum illa, quae in transactione de Scriptura Sacra (supra n. 267-272), ostensa sunt. In hoc medio Christiano Reformati sortiti sunt loca secundum receptionem lucis spiritualis a Domino; et quia Hollandi lucem illam lumini naturali suo penitius et plenius injunctam possident, et inde sunt aliis receptibiliores talium quae rationis sunt, ideo in meditullio illo Christiano habitationes nacti sunt in oriente et meridie; in oriente ex facultate recipiendi calorem spiritualem, et in meridie ex facultate recipiendi lucem spiritualem. Quod plagae in mundo spirituali non sint sicut plagae in mundo naturali, et quod habitationes secundum plagas sint habitationes secundum receptionem fidei et amoris, et quod in oriente sint qui praestant amore, et in meridie qui praestant intelligentia, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 141-153).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church