True Christian Religion (Chadwick) n. 795

Previous Number Next Number See English 

795. Quoniam ita est, et indies ibi locutus sum cum gentibus et populis hujus mundi, ita non solum cum illis qui in Europa sunt, sed etiam cum illis qui in Asia et in Africa, ita cum illis, qui ex varia religione sunt, Coronidis loco ad hoc opus adjiciam brevem descriptionem de statu quorundam ex illis. Tenendum est, quod cujusvis tam gentis et populi in communi, quam singulorum in particulari, status in mundo spirituali sit secundum agnitionem Dei et cultum Ipsius; et quod omnes qui corde agnoscunt Deum, et post hoc tempus qui agnoscunt Dominum Jesum Christum Deum Redemptorem et Salvatorem, in caelo sint: et quod qui Ipsum non agnoscunt, sub caelo sint. et ibi instruantur; et quod qui recipiunt. in caelum eleventur; et quod qui non recipiunt, in infernum dejiciantur: inter hos etiam illi veniunt, qui sicut Sociniani solum Deum Patrem adiverunt, et qui sicut Ariani Divinitatem Humani Domini negaverunt; nam dixit Dominus, "Ego sum Via, Veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me:" et ad Philippum, qui voluit videre Patrem, quod "Qui Me videt et cognoscit, videat et cognoscat Patrem" (Joh. xiv. 6, seq.).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church