True Christian Religion (Chadwick) n. 793

Previous Number Next Number See English 

793. Quod homo sit aeque homo post mortem, tametsi tunc coram oculis materialis corporis non apparet, constare potest ex Angelis visis Abrahamo, Hagari, Guideoni, Danieli, et quibusdam prophetis, ex angelis visis in sepulcro Domini, et postea multoties Johanni, de quibus in Apocalypsi; cumprimis ex Ipso Domino, qui quod esset Homo, ostendit per tactum et per esum, et tamen coram oculis illorum inconspicuus factus est: quis potest ita delirare, ut non agnoscat, quin, tametsi inconspicuus, aeque Homo fuerit. Quod viderint Ipsum, erat causa, quia tunc aperti sunt oculi spiritus illorum; et cum hi aperiuntur apparent illa quae in mundo spirituali sunt, aeque clare quemadmodum illa quae in mundo naturali. Differentia inter hominem in mundo naturali, et hominem in mundo spirituali est, quod hic homo corpore substantiali indutus sit, ille autem corpore materiali, in quo intus est corpus ejus substantiale, et homo substantialis videt hominem substantialem aeque clare ut homo materialis videt hominem materialem: sed non potest homo substantialis videre hominem materialem, nec homo materialis hominem substantialem, propter differentiam inter materiale et substanale, quae qualis est, describi potest, sed non paucis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church