True Christian Religion (Chadwick) n. 783

Previous Number Next Number See English 

783. Quod Ecclesia sit Domini, et quod ex conjugio spirituali quod est boni et veri, Dominus dicatur Sponsus et Maritus, et Ecclesia Sponsa et Uxor, notum est Christianis ex Verbo, apprimis ex his ibi: Johannes de Domino dixit, "Qui habet Sponsam Sponsus est; amicus autem Sponsi est, qui stat et audit Ipsum,... gaudet ob vocem Sponsi" (Joh. iii. 29). Jesus dixit, "Quamdiu cum illis est Sponsus, non possunt Filii Nuptiarum jejunare" (Matth. ix. 15; Marc. ii. 19, 20; Luc v. (34,) 35). "Vidi urbem sanctam Hierosolymam novam descendentem a Deo e caelo, paratam sicut Sponsam ornatam Marito suo" (Apoc. xxi. 2). Angelus dixit ad Johannem, "Veni et ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem," et e monte ostendit illi urbem sanctam Hierosolymam (Apoc. xxi. {1}9, 10). "Venit tempus nuptiarum Agni, et Uxor Ipsius paravit se;.... beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt" (Apoc. xix. 7, 9). "Ego sum Radix et Genus Davidis, Stella splendida et matutina. Spiritus et Sponsa dicunt, Veni;...et qui sitit, venito; et qui vult, {2}sumito aqua vitae gratis" (Apoc. xxii. 16, 17).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church