774. Praesentia Domini perpetua est apud unumquemvis hominem tam malum quam bonum, nam absque praesentia Ipsius non vivit ullus homo; sed adventus Ipsius est solum apud illos, qui Ipsum recipiunt, qui sunt qui credunt in Ipsum et faciunt mandata Ipsius. Praesentia Domini perpetua facit ut homo fiat rationalis, et quod fieri possit spiritualis; hoc facit lux procedens a Domino ut sole in mundo spirituali, quam homo recipit intellectu; et lux illa est veritas, per quam ei est rationalitas. Adventus autem Domini est apud illum qui luci isti calorem conjungit, hoc est, veritati amorem; calor enim ex eodem illo sole procedens, est amor in Deum, et erga proximum. Sola praesentia Domini, et inde illustratio intellectus, comparari potest cum praesentia lucis solaris in mundo, quae nisi conjungitur cum calore, desolantur omnia super tellure. Ast adventus Domini comparari potest cum adventu caloris, qui fit tempore veris; et quia tunc calor se conjungit luci, emollescit terra, egerminant semina, et ferunt fructus. Talis parallelismus est inter spiritualia, in quibus est spiritus hominis, et inter naturalia, in quibus est corpus ejus.