True Christian Religion (Chadwick) n. 772

Previous Number Next Number See English 

772. QUOD HIC ADVENTUS DoMINI, QUI EST SECUNDUS, EXISTAT PROPTER CAUSAM, UT SEPARENTUR MALI A BONIS, AC UT SALVENTUR ILLI QUI CREDIDERUNT ET CREDUNT IN IPSUM, AC UT EX HIS FORMETUR NOVUM CAELUM ANGELICUM, ET NOVA ECCLESIA IN TERRIS: ET QUOD ABSQUE EO, NON POSSET ULLA CARO CONSERVARI (Matth. xxiv. 22).

Quod secundus hic adventus Domini, non existat ad delendum caelum aspectabile et terram habitabilem, in antecedente articulo monstratum est: quod non ad destruendum aliquid, sed ad aedificandum, proinde non ad condemnandum, sed ad salvandum illos, qui a primo adventu Ipsius crediderunt in Ipsum, et postea credituri sunt, constat ex his Domini verbis:

"Non misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per Ipsum; qui credit in Ipsum, non judicatur,qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei" (Joh. iii. 17, (18)). et alibi, "Si quis mea audiverit verba, non tamen crediderit, Ego non judico illum; non enim veni, ut judicem mundum, sed ut salvem mundum; qui contemnit Me, et non recipit mea verba, habet quod judicat illum; verbum quod locutus sum, illud judicabit illum" (Joh. xii. 47, 48). Quod ultimum judicium factum sit in mundo spirituali anno 1757, in opusculo De Ultimo Judicio (Londini, anno 1758 edito), et porro in Continuatione de illo (Amstelodami, 1763), evulgatum est; quod testor, quia oculis meis in plena vigilia illud vidi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church