True Christian Religion (Chadwick) n. 757

Previous Number Next Number See English 

757. QUOD HODIE SIT ULTIMUM TEMPUS ECCLESIAE CHRISTIANAE, QUOD A DOMINO APUD EVANGELISTAS ET IN APOCALYPSI PRAEDICTUM ET DESCRIPTUM EST. Quod consummatio saeculi significet ultimum tempus ecclesiae, in articulo praecedente ostensum est, inde patet, quid per "consummationem saeculi" de qua Dominus apud Evangelistas (Matth. xxiv.; Marc. xiii.; Luc. xxi.); locutus est, intelligitur: nam legitur. "Considente Jesu super Monte Olivarum accesserunt ad Ipsum discipuli seorsim, dicentes...Quodnam signum tui adventus et consummationis saeculi?" (Matth. xxiv. 3;) et tunc exorsus Dominus praedixit et descripsit consummationem, qualis successive futura est usque ad suum adventum, et quod tunc venturus in nubibus caeli cum virtute et gloria, et congregaturus electos suos, praeter plura (vers. 30, 31), quae nullatenus contigerunt in destructione Hierosolymae. Haec ibi Dominus sermone prophetico descripsit, in quo singula verba sunt totidem pondera; quid singula ibi involvunt, explicatum est in Arcanis Caelestibus (n. 3353-3356, 3486-3489, 3650-3655, 3751-3757, {1}3897-3901, {2}4056-4060, 4229-4231, 4332-4335, 4422-4424).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church