750. Post hoc festivum sodalicium omnes invitati ad nuptias abiverunt, et quoque decem illi viri cum suo angelo, erat sera vespera, et cubitum ibant. In diluculo audiverunt proclamationem, Hodie Sabbathum; et surrexerunt, et interrogaverunt angelum, "Quid illud?" Respondit, quod sit ad cultum Dei, qui statis temporibus redit, et a sacerdotibus proclamatur; "peragitur ille in templis nostris, et perstat circiter binas horas; quare, si lubet, ite mecum, et introducam." Et accinxerunt se, et comitati sunt angelum, et intraverunt: et ecce templum erat amplum, capax circiter trium millium, semirotundum, scamna seu sedilia continua secundum figuram templi in rotundum circumducta. Pulpitum ante illa paulo retractum a centro; janua post pulpitum a sinistro. Intraverunt decem viri advenae cum angelo ductore suo, et angelus addixit illis loca ubi sederent, dicens illis, "Quisque qui intrat in templum, scit suum locum; hoc scit ex insito, nec potest sedere alibi; si alibi, nihil audit et nihil percipit, et quoque turbat ordinem; a quo turbato sacerdos non inspiratur.