True Christian Religion (Chadwick) n. 729

Previous Number Next Number See English 

729. Illi autem qui in infantia aut pueritia decedunt, et sic non attingunt aetatem ut digne possint ad Sanctam Cenam accedere, a Domino introducuntur per Baptismum; nam, ut in capite de Baptismo ostensum est, Baptismus est introductio in Ecclesiam Christianam, et simul tunc insertio inter Christianos in mundo spirituali; ac ecclesia et caelum ibi unum sunt; quare pro illis ibi introductio in ecclesiam, est quoque in caelum; et hi, quia sub auspicio Domini educantur, plus et plus regenerantur, et fiunt filii Ipsius; non enim alium Patrem norunt. Infantes autem et pueri, nati extra Ecclesiam Christianam, per aliud medium, quam per Baptismum, in caelum religioni illorum designatum, post receptionem fidei in Dominum, introducuntur, sed non commiscentur illis qui in caelo Christiano sunt. Non enim datur ulla gens in universo terrarum orbe, quae non salvari potest, si agnoscit Deum, et bene vivit; Dominus enim redemit omnes hos, et homo natus est spiritualis, per quod illi est facultas recipiendi donum redemptionis. Illi qui Dominum recipiunt, hoc est, fidem in Ipsum habent, et non in malis vitae sunt, vocantur, Filii Dei, et nati a Deo (Joh. i. 12, 13; xi. 52) Tum filii regni (Matth. xiii. 38);

Et quoque heredes (Matth. xix. 29; xxv. 34);

Discipuli Domini etiam vocantur filii ({1}Joh.: xiii. 33; (xxi. 5));

Et praeterea omnes angeli (Hiob. i. 6; ii. 1).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church