True Christian Religion (Chadwick) n. 723

Previous Number Next Number See English 

723. Quod per tria haec, {1}Dominum, charitatem et fidem, ut unum, regeneretur homo, et quod nisi quis regeneratur, non venire possit in caelum, in capite de Reformatione et Regeneratione ostensum est; quare Dominus non aliis quam regeneratis potest aperire caelum, et post mortem naturalem non aliis in illud datur introductio. Per regeneratos, qui digne accedunt, intelliguntur qui interius in tribus illis essentialibus ecclesiae et caeli sunt, non autem illi qui duntaxat exterius; hi enim non anima sed solum lingua confitentur Dominum, et non corde sed solum corpore exercent charitatem erga proximum. Tales sunt omnes qui operantur iniquitatem, secundum haec Domini verba:

"Tunc incipietis dicere," Domine, "edimus coram Te et bibimus;" sed dicam vobis, "Non novi vos unde estis; discedite a Me omnes operarii iniquitatis" (Luc. {2}xiii. 26, 27).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church