True Christian Religion (Chadwick) n. 718

Previous Number Next Number See English 

718. Apud unumquemque hominem sanum, est facultas recipiendi sapientiam a Domino, hoc est multiplicandi vera, a quibus sit illa, in aeternum; et quoque recipiendi amorem, hoc est, fructificandi bona, ex quibus est ille, similiter in aeternum. Perpetua haec fructificatio boni et inde amoris, et perpetua illa multiplicatio veri et inde sapientiae. datur apud angelos, et quoque datur apud homines, qui fiunt angeli. Et quia Dominus est ipse Amor et ipsa Sapientia, consequitur quod homini sit facultas conjungendi se Domino, et Dominum sibi in perpetuum; sed usque quia homo finitus est, non potest ei conjungi ipsum Divinum Ejus, sed solum adjungi: sicut, pro illustratione, non potest lux solis conjungi oculo, nec sonus aeris conjungi auri, sed modo eis adjungi, et sic dare facultatem videndi et audiendi; homo enim non est Vita in se, sicut Dominus etiam quoad Humanum (Joh. v. 26); sed est receptaculum vitae; et ipsa Vita est, quae homini adjungitur, sed non conjungitur. Haec addita sunt, propter finem, ut intelligatur qua ratione totus Dominus et tota Ipsius redemptio in Sancta Cena ad est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church