True Christian Religion (Chadwick) n. 66

Previous Number Next Number See English 

66. Sciendum est, quod omnia, quae procedunt ex Sole mundi spiritualis, in cujus medio est Jehovah Deus, referant hominem; et quod inde quaecunque in illo mundo existunt, conspirent ad formam humanam, et illam in intimis suis sistant; unde omnia objecta, quae sistuntur oculis ibi, sunt repraesentativa hominis. Apparent ibi omnis generis animalia, et haec sunt similitudines affectionum amoris et inde cogitationum angelorum; pariter arboreta, floreta et vireta ibi; et datum est scire, quam affectionem hoc et illud objectum repraesentat: et, quod mirabile est, quando illis aperitur visus intimus, cognoscunt suam imaginem in illis; et hoc fit, quia omnis homo est suus amor et inde sua cogitatio; et quia affectiones et inde cogitationes apud unumquemvis hominem sunt variae et multiplices, et aliquae illarum referunt hujus animalis affectionem, et aliquae alterius, ideo sistuntur affectionum illorum imagines ita. Sed de his plura videbuntur in membro sequente de Creatione. Ex his etiam patet veritas, quod finis creationis fuerit caelum angelicum ex humano genere, consequenter homo, in quo Deus ut in suo receptaculo posset habitare: inde est causa, quod homo creatus sit forma Divini ordinis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church