True Christian Religion (Chadwick) n. 64

Previous Number Next Number See English 

64. Omnipraesentia Divina illustrari potest per mirabilem praesentiam angelorum et spirituum in mundo spirituali. In hoc mundo quia non est spatium, sed modo apparentia spatii, potest angelus seu spiritus momento praesens sisti alteri, modo in similem affectionem amoris et inde cogitationem veniat, nam haec duo faciunt apparentiam spatii. Quod talis praesentia omnium ibi sit, patuit mihi ex eo, quod videre potuerim Africanos et Indos ibi in propinquo, tametsi tot milliaribus distant in tellure; immo quod potuerim praesens sisti illis qui in planetis hujus mundi sunt, et quoque illis, qui in Planetis in aliis mundis extra solarem hunc sunt. Propter talem praesentiam non loci sed apparentiae loci, locutus sum cum apostolis, cumque defunctis papis, imperatoribus et regibus; cum ecclesiae hodiernae instauratoribus, Luthero, Calvino, et Melanchthone; cumque aliis ex dissitis regionibus. Quando talis praesentia angelis et spiritibus est, quid non praesentia Divina in universo, quae infinita est. Causa quod angelis et spiritibus talis praesentia sit, est causa, quia omnis affectio amoris et inde cogitatio intellectus est in spatio absque spatio, et in tempore absque tempore; potest enim quis cogitare de fratre, affini aut amico, qui in Indiis est, et tunc habere illum sicut praesentem apud se; similiter potest affici illorum amore ex recordatione. Per haec, quia cognita homini, potest omnipraesentia Divina quodammodo illustrari; tum etiam per cogitationes humanas, quod cum aliquis in memoriam revocat quae in peregrinatione vidit in variis locis, quod sit in illis tanquam praesentibus. Immo visus corporis aemulatur eandem illam praesentiam; ille distantia non animadvertit, nisi quam per intermedia, quae sicut mensurant. Ipse sol prope oculum, immo sicut in oculo foret, nisi intermedia detegerent quod tam distans sit; quod ita sit, scriptores optices in libris suis etiam observarunt. Talis praesentia est utrique visui tam intellectuali quam corporeo hominis, quia spiritus ejus videt per oculos ejus; at similis non est ulli bestiae, quia illis non est aliquis visus spiritualis. Ex his constare potest, quod Deus omnipraesens sit a primis ad ultima sui ordinis. Quod etiam sit omnipraesens in inferno, in priori articulo ostensum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church