True Christian Religion (Chadwick) n. 632

Previous Number Next Number See English 

632. [III.] Quod Fides, quae est imputativa meriti et justitiae Christi Redemptoris, primum exorta sit a decretis Synodi Nicaenae de tribus Personis Divinis ab aeterno, quae Fides a tempore illo ad praesens a tot Christiano orbe recepta est. Quod ipsam Synodum Nicaenam attinet, illam Imperator Constantinus magnus, suasu Alexandri Episcopi Alexandrini, ex omnibus Episcopis in Asia, Africa et Europa convocatis, in regia sua Nicaeae urbis Bithyniae habuit, ut haeresin Arii presbyteri Alexandrini, qui Divinitatem Jesu Christi negabat, ex sacris litteris convincerent et damnarent; hoc factum est, anno Christi [1]325. Quod convocati illi concluserint, quod tres Personae Divinae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, ab aeterno fuerint, apprimis constare potest a duobus Symbolis, Nicaenum et Athanasianum, dictis. In Nicaeno legitur "Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, Factorem caeli et terrae;.... et in unum Dominum, Jesum Christum, Filium Dei unigenitum a Patre, natum ante omnia saecula, Deum de Deo consubstantialem Patri, ....qui descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine;.... et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit, qui cum Patre Filioque simul adoratur et glorificatur." In Symbolo Athanasiano sunt haec: "Fides Catholica est haec, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate veneremur, neque confundentes Personas, neque Substantiam separantes Sed quia singulatim unamquamque Personam Deum et Dominum confiteri Christiana veritate compellimur, ita tres Deos aut tres Dominos dicere Catholica religione prohibemur:" hoc est, quod confiteri tres Deos et Dominos, sed non dicere liceat, et quod hoc sit quia religio vetat, illud autem quia veritas dictat. Symbolum hoc Athanasianum statim post Concilium Nicaeae habitum, ab uno aut pluribus, qui Concilio interfuerant, conscriptum est, et quoque ut oecumenicum seu catholicum acceptatum. Ex his patet, quod tunc decretum fuerit, quod tres Personae Divinae ab aeterno agnoscendae sint; et quamvis unaquaevis Persona singulatim per se esset Deus, quod usque non dicendi sint tres Dii et Domini, sed Unus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church