True Christian Religion (Chadwick) n. 62

Previous Number Next Number See English 

62. Tenendum est, quod perceptio oppositorum alia sit quam perceptio relativorum; opposita enim sunt quae extra sunt, et contra illa quae intra; oppositum enim exoritur, dum unum prorsus desinit esse aliquid, et alterum tunc exsurgit cum conatu agendi contra prius illud, sicut rota quae agit contra rotam, et flumen contra flumen: relativa autem sunt dispositionis plurium et multiplicium in ordinem ut conveniant et concordent, sicut lapides pretiosi diversorum colorum in fascia super pectore reginae, aut sicut flores diversicolores in serto ad procurandum amoenitatem visus; sunt ergo relativa in utroque opposito, tam in bono quam in malo, et tam in vero quam in falso, ita tam in caelo quam in inferno; sed relativa in inferno sunt omnia opposita relativis in caelo. Nunc quia Deus percipit et videt, et inde cognoscit omnia relativa in caelo ex ordine in quo Ipse est, et inde percipit, videt et cognoscit omnia opposita relativa in inferno, ut ex supradictis sequitur, patet, quod Deus omniscius sit in inferno sicut in caelo, similiter apud homines in mundo; ita quod percipiat, videat et cognoscat illorum mala et falsa ex bono et vero, in quibus Ipse est, et quae in sua essentia sunt Ipse: dicit enim, "Si ascendero in caelos, ibi tu; si sternam me in inferno, ecce ibi Tu" (Psalm. cxxxix. 8);

et alibi, "Si Perfoderint in infernum, inde manus mea recipiet eos" (Amos. ix. 2, 3).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church