True Christian Religion (Chadwick) n. 564

Previous Number Next Number See English 

564. [XI.] Quod qui paenitentiam nusquam egit, aut se non introspexit et scrutatus est, tandem non sciat quid malum damnabile, et quid bonum salutare. Quoniam pauci in Christiano Reformato orbe paenitentiam agunt, ideo adjectum est hoc, quod qui non se introspexit et scrutatus est, ille tandem non sciat quid malum damnabile, et quid bonum salutare; non enim ei religio est, unde hoc sciat: malum enim, quod homo non videt, cognoscit et agnoscit, manet; et quod manet, radicatur plus et plus, usque dum obstruat interiora mentis ejus, ex quo homo fit primum naturalis, deinde sensualis, et demum corporeus; et hic et ille non scit aliquod malum damnabile, nec bonum salutare. Fit sicut arbor super dura petra, quae inter foramina ejus spargit radices, et tandem, quia deficit humor, marcescit. [2.] Omnis homo rite educatus, est rationalis et moralis, sed ad rationalitatem sunt duae viae, una e mundo, altera e caelo. Ille qui rationalis et moralis factus est e mundo, et non etiam e caelo, non rationalis et moralis est nisi ore et gestu, ac intus est bestia, immo fera, quia unum agit cum illis qui in inferno sunt, ubi omnes tales sunt: at qui rationalis et moralis etiam est e caelo, hic vere rationalis et moralis est, quia simul spiritu, ore et corpore; in his binis est spirituale intus sicut anima, quod actuat naturale, sensuale et corporeum; unum etiam agit cum illis qui in caelo sunt. Quare datur spiritualis rationalis et moralis homo, et quoque mere naturalis rationalis et moralis; et unus ab altero non internoscitur in mundo, imprimis si hypocrisin exercitio imbuit, sed ab angelis in caelo internoscuntur tam probe, sicut columbae a bubonibus, et sicut oves a tigribus. [3.] Mere naturalis homo potest mala et bona videre apud alios, et quoque redarguere illos; sed quia non semet introspexerat et scrutatus est, non videt aliquod malum apud se, et si aliquod ab alio detegitur, medio suo rationali obvelat illud, sicut serpens suum caput pulvere, ac immergit se illi, sicut [1]crabro se fimo. Hoc facit jucundum mali, quod circumfundit illum, sicut nimbus paludem, ac absorbet et suffocat radios lucis: jucundum infernale non aliud est. Hoc inde exhalatur et influit in omnem hominem, sed in plantas pedum, tergum et occipitium ejus: sed si hoc recipitur capite in frontispicio, ac corpore in pectore, homo ille inferno emancipatur. Causa est, quia cerebrum humanum dicatum est intellectui et ibi sapientiae, cerebellum autem voluntati et ejus amori; inde est quod duo cerebra sint. Sed illud jucundum infernale unice per spirituale rationale et morale emendatur, reformatur et invertitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church