True Christian Religion (Chadwick) n. 55

Previous Number Next Number See English 

55. Quis non videt, quod non detur imperium, regnum, ducatus, respublica, civitas, domus, quae non constabiliuntur per leges, quae faciunt ordinem, et sic formam regiminis ejus In singulis illis leges justitiae sunt supremo loco, leges politicae secundo, et leges oeconomicae tertio; quae si comparantur cum homine, leges justitiae faciunt caput ejus, leges politicae corpus ejus, et leges oeconomicae vestes; quare etiam hae sicut vestes mutari possunt. Quod autem concernit ordinem, in quem ecclesia a Deo instaurata est, est ille, ut Deus sit in omnibus et singulis ejus, et proximus erga quem ordo exercendus est. Leges illius ordinis sunt totidem quot veritates in Verbo; leges quae spectant Deum, facient caput ejus, leges quae spectant proximum, facient corpus ejus, ac ceremoniae facient vestes; nam nisi hae continerent illas in suo ordine, foret sicut nudaretur corpus, ac exponeretur aestui in aestate, et frigori in hieme; aut sicut e templo auferrentur parietes et lacunaria, et sic adytum, ara, et pulpitum sub diu variis exposita violentiis prostarent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church