533. Sunt duo amores qui e longaevo tempore generi humano irradicati sunt, amor dominandi super omnes, et amor possidendi omnium bona. Prior amor, si ei relaxantur frena, ruit eo usque ut velit esse Deus caeli; et posterior amor, si ei relaxantur frena, ruit eo usque ut velit esse Deus mundi. His duobus amoribus subordinati sunt omnes reliqui amores mali, qui sunt exercitus: sed illos duos explorare, perquam difficile est, quia intime resident, et se abscondunt, sunt enim sicut viperae in petra foraminosa occultatae, quae venenum suum retinent, ut dum quis super petra illa cubat, letales ictus infligunt, et se retrahunt. Sunt etiam sicut veterum sirenes, quae cantu allectabant homines, et per illum necabant. Illi bini amores etiam se exornant illustribus togis et tunicis, sicut diabolus ex magica phantasia inter suos, et inter alios quos vult illudere. [2.] Sed probe sciendum est, quod illi bini amores possint plus regnare apud parvos quam apud magnos, apud inopes quam apud opulentos, apud subditos quam apud reges; hi enim nati sunt ad dominium et ad gazas, quae tandem illa non aliter aspiciunt, quam sicut alius sua famulitia et possessionata, praetor sua, administrator sua, navarchus sua, immo sicut pauper colonus sua. Aliter vero reges qui ad dominium super aliorum regna. [3.] Quod intentiones voluntatis explorandae sint, est causa, quia in voluntate residet amor, est enim voluntas receptaculum ejus, ut supra ostensum est: omnis amor inde exspirat jucunda sua in intellectus perceptiones et cogitationes. nam hae non agunt quicquam ex se, sed ex voluntate; favent enim ei, ac consentiunt et confirmant omnia quae amoris ejus sunt; quare voluntas est ipsa domus, in qua homo habitat, ac intellectus est atrium, per quod exit et intrat. Inde est, quod dictum sit, quod intentiones voluntatis explorandae sint; quae cum exploratae ac remotae sunt, homo elevatur e naturali voluntate, cui mala hereditaria et actualia insident, in voluntatem spiritualem, per quam Dominus reformat et regenerat naturalem, et hac media sensualia et voluntaria corporis, ita totum hominem.