True Christian Religion (Chadwick) n. 530

Previous Number Next Number See English 

530. Quaeritur itaque, Quomodo paenitentia agenda est? Respondetur quod actualiter; et hoc est, explorare se, cognoscere et agnoscere sua peccata, supplicare ad Dominum, et novam vitam inchoare. Quod paenitentia non dabilis sit absque exploratione, in articulo, qui praecedit, ostensum est. Sed ad quid exploratio, nisi ut cognoscat sua peccata? Et ad quid cognitio nisi agnoscat quod illa in illo sint? Et ad quid tria illa, nisi ut confiteatur illa coram Domino, et supplicet de suppetiis, et ab hoc inchoare novam vitam, quae est finis propter quem? Haec est actualis paenitentia. Quod ita progrediendum et faciendum sit, scire potest unusquisque homo (post primam aetatem, et plus et plus sicut sui juris et suae rationis fit), ex Baptismo, per cujus lavationem intelligitur regeneratio; nam in illo patrini pro illo spoponderunt, quod rejecturus sit diabolum, et omnia ejus opera: similiter ex Sancta Cena, ante cujus accessionem dignam praemonentur omnes, ut a peccatis paenitentiam agant, et se ad Deum convertant, et novam vitam ingrediantur: et praeterea ex Decalogo seu Catechismo, qui in omnium Christianorum manibus est, ubi in sex praeceptis decalogi non aliud mandatur, quam ut non mala faciant: quae nisi quis per paenitentiam removet, non potest amare proximum, et minus Deum; cum tamen ex duobus his mandatis pendent Lex et Prophetae, hoc est, Verbum, proinde salus. Actualis paenitentia, si alternis vicibus agitur, nimirum quoties homo ad communionem Sanctae Cenae se praeparat, si postea ab uno seu altero peccato, quod tunc deprehendit apud se, abstineat, satis est ad initiandum se in actualitatem; in qua cum est, in via est ad caelum, nam tunc homo incipit a naturali spiritualis fieri, et nasci novus a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church