503. His adjicientur haec Memorabilia. Primum: - Audivi quod indictum sit comitium, in quo deliberaturi essent de libero arbitrio hominis in spiritualibus. Hoc fuit in mundo spirituali. Aderant ex omni plaga docti, qui in mundo, in quo prius vixerunt, de illo cogitaverant, ac multi ex illis qui in conciliis et conciliabulis, tam ante Nicaenum quam post illud fuerant. Congregati sunt in quodam templo rotundo simili templo Romae, quod vocatur Pantheon, quod prius fuerat consecratum cultui omnium deorum, et postea inauguratum cultui omnium sanctorum martyrum a solio papali. In hoc templo ad parietes etiam erant sicut altaria; sed ad quodlibet subsellia, super quae congregati se reposuerunt, ac cubitis innitebantur altaribus sicut totidem mensis. Non erat designatus aliquis praeses, qui ageret primate in apud illos; sed singuli, cum lubitus illos afflavit, eruperunt in medium, et ex pectore effuderunt et evulgarunt suum sancitum; et quod miratus sum, omnes. qui in illo comitio erant, pleni erant confirmationibus pro plenaria hominis impotentia in spiritualibus, ita subsannatores liberi arbitrii in illis. [2.] Quando congregati sunt, en subito erupit unus in medium, et alta voce exspiravit hoc: "Non est aliquod liberum arbitrium homini in spiritualibus, plus quam fuit uxori Loti, postquam conversa est in statuam salis: si enim homini foret liberum arbitrium plus, sane ex se sibi vindicaret fidem ecclesiae nostrae, quae est, quod Deus Pater illam gratis ex toto libero et beneplacito det cui vult et quando vult. Hoc beneplacitum et illud gratuitum nullatenus foret Deo, si homo ex quodam libero aut beneplacito illam sibi quoque posset vindicare; sic etenim fides nostra, quae est sidus lucens coram nobis diu et noctu, dissiparetur sicut stella caduca in aerem." [3.] Post hunc alius ex suo subsellio erupit, et dixit, "Non est homini plus liberi arbitrii in spiritualibus quam est bestiae, immo cani; quoniam si id foret homini, faceret bonum a se ipso, cum tamen omne bonum est a Deo, et homo nihil sibi sumere potest quod non datum sit e caelo." Post hunc exsiluit unus e solio suo, et in medio extulit vocem, dicens, quod homini non plus liberi arbitrii sit in spiritualibus, etiam in perspiciendis illis, quam est noctuae in die, immo quam est pullo adhuc latenti in ovo: "est omnino in illis caecus sicut talpa; nam si foret lynceus in perspiciendo illa, quae fidei, salutis et vitae aeternae sunt, credidisset quod ipse semet posset regenerare et salvare, et quoque conaretur id, et sic cogitata et facta sua meritis et meritis profanaret." Iterum alius excurrit in medium, ac edidit hoc effatum; quod qui opinatur, se posse velle ac intelligere aliquid in spiritualibus post lapsum Adami, insaniat et fiat maniacus, quoniam tunc crederet se deastrum aut numen, possidentem partem potentiae Divinae in suo jure. [4.] Post hunc anhelavit alter in medium, portans sub ulna Librum, in cujus othodoxiam, ut illam vocavit, Evangelici hodie jurant, Formula Concordiae vocatum. Et aperuit illum, et inde legit sequentia: "Quod homo ad bonum prorsus corruptus et mortuus sit, ita ut in hominis natura post lapsum ante regenerationem ne scintilla quidem spiritualium virium manserit aut restet, quibus ille ad gratiam De praeparari, aut oblatam apprehendere; aut ejus gratiae ex se et per se capax esse, aut in spiritualibus, intelligere, credere, amplecti, cogitare, velle, inchoare, perficere, agere, operari, cooperari, aut se ad gratiam applicare aut accommodare, aut aliquid ad conversionem, vel ex dimidia, vel ex minima parte ex se potest. Quodque homo in spiritualibus, quae ad animae salutem spectant, sit instar statuae salis uxoris Loti, ac similis trunco aut lapidi vita carenti, quae non oculorum, oris aut ullorum sensuum usum habent. Quod usque loco motivam potentiam habeat. seu externa membra regere, ad coetus publicos accedere, ac Verbum et Evangelium audire possit." (Haec in mea editione, p. 656, 658, 661-663, 671-673, leguntur.) Post haec concurrerunt omnes, et simul exclamabant, "Hoc est vere orthodoxum." [5.] Ego adstiti, et illa omnia intense audivi, et quia spiritu meo excandiu, alta voce sciscitavi, "Si in spiritualibus facitis hominem statuam salis, bestiam, caecum, et insanum, quid tunc theologica vestra suntne omnia et singula illa spiritualia?" Ad hoc post aliquod silentium respondebant, "In universa nostra theologia nihil quicquam est spirituale, quod ratio capit. Fides nostra ibi unice est spiritual is; sed hanc probe occlusimus, ne quis introspiciat, et praecavimus ne aliquis radius spiritualis inde effluat, et coram intellectu appareat; et insuper homo ad illam ne particulam ex aliquo suo arbitrio confert. Charitatem etiam ab omni spirituali removimus, et fecimus illam mere moralem; similiter decalogum. De justificatione, remissione peccatorum, regeneratione, et inde salvatione, nec aliquid spirituale tradimus; dicimus quod fides operetur illas, sed quomodo, prorsus non scimus. Loco paenitentiae sumpsimus contritionem quae ne credatur spiritualis, removimus illam a fide quoad omnem tactum. De redemptione nec adaptavimus nisi ideas pure naturales, quae sunt, quod Deus Pater genus humanum concluserit sub damnatione, et quod Filius Ipsius damnationem illam in Se susceperit, et passus se cruce suspendi, et quod sic Patrem suum ad miserationem adegerit; praeter similia plura, in quibus non deprehendes quicquam spirituale, sed merum naturale." [6.] Sed tunc in excandescentia prius concepta continuavi dicendo, "Si homini non foret liberum arbitrium in spiritualibus, quid tunc foret homo nisi brutum? Eminetne homo per illud super brutis bestiis? Quid ecclesia absque illo nisi facies fullonis atra, in cujus oculis est gutta alba? Quid Verbum absque illo nisi codex inanis? Quid frequentius ibi dicitur et mandatur, quam quod homo amaturus sit Deum, et quod amaturus sit proximum, et quoque quod crediturus sit, tum quod salus et vita ei sit, quemadmodum amat et credit? Quis est cui non est facultas intelligendi et faciendi illa quae praecepta sunt in Verbo, et quae in decalogo? Quomodo potuisset Deus talia homini praescribere et mandare, nisi ei data esset facultas? [7.] Dic alicui rustico, apud quem mens per fallacias in theologicis non praestructa est, quod ne hilum plus quam truncus et lapis, possit intelligere et velle in rebus fidei et charitatis, et inde salutis, et ne quidem ad illa se applicare et accommodare, annon tunc ille toto pectore risurus esset, et dicturus, `Quid insanius? quid mihi tunc cum sacerdote et ejus praedicatione? quid tunc templum plus quam stabulum? et quid tunc cultus plus quam aratio? Oh quae dementia ita loqui, est fatuitas supra fatuitatem. Quis negat quod omne bonum sit a Dea? Nonne homini datum est facere bonum ex se a Deo? Simile est credere.'" His auditis, clamaverunt omnes, "Nos locuti sumus ex othodaxis othodoxe, tu autem ex rusticis rustice." At subito tunc fulmen illapsum est e caelo, quod ne consumeret illas, turmatim eruperunt, et fugerunt inde, quisque ad suam domum.