True Christian Religion (Chadwick) n. 491

Previous Number Next Number See English 

491. Quod Deus indiderit liberum non modo homini, sed etiam omni bestiae, immo etiam analogon ejus inanimatis, cuilibet ad recipiendum illud secundum suam naturam, ut et quod prospiciat omnibus illis bonum, sed quod objecta vertant illud in malum, illustrari potest per comparationes. Atmosphaera dat cuivis homini copiam respirandi, similiter cuivis bestiae et ferae, et quoque cuivis avi, tam buboni quam columbae; et quoque copiam volandi; et tamen atmosphaera non in causa est, quod copia illa recipiatur a contrariis genio et indole. Oceanus dat habitaculum in se, et quoque affert alimoniam omni pisci; sed non in causa est, quod unus ibi deglutiat alterum, et quod crocodilus vertat hanc in venenum, quo occidit hominem. Sol prospicit omnibus (1)lucem et calorem, sed objecta, quae sunt varia vegetabilia terrae, recipiunt illa diversimode, aliter arbor bona et virgultum bonum, et aliter spina et sentis, aut aliter herba innocua quam toxicata. Pluvia e superiore regione atmosphaerae ubivis in terras defluit, et terrae subministrat aquas inde cuivis arbusculo, herbae et gramini, et quodlibet horum applicat illas sibi secundum indigentiam; hoc est quod vocatur analogon liberi arbitrii, quia insorbent illa libere per oscula, poros et meatus, qui tempore caloris stant aperti, et terra modo suggerit et latices et elementa, et virgulta secundum quoddam simile sitis et famis illa adducunt. Simile est cum hominibus, quod Dominus apud unumquemvis hominem influat cum calore spirituali, qui in sua essentia est bonum amoris, et cum luce spirituali, quae in sua essentia est verum sapientiae sed homo recipit illa secundum suam conversionem, vel ad Deum vel ad semet. Quare dicit Dominus, ubi de amore erga proximum docet, Ut filii Patris sitis,....qui solem facit exoriri super malos et bonos, et pluviam mittit super justos et injustos" (Matt. v. 45);

et alibi Quod velit omnium salutem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church