True Christian Religion (Chadwick) n. 467

Previous Number Next Number See English 

467. In Verbo per "hortum Edenis" non intelligitur aliquis hortus, sed intelligentia, nec per "arborem" aliquis arbor sed homo. Quod "hortus Edenis" significet intelligentiam et sapientiam, constare potest ex his locis:

"In intelligentia et sapientia tua feceras tibi {1}opes." Et in sequentibus ibi, "Plenus sapientia,... in Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum" (Ezech. xxviii. 4, 12, 13). Haec de principe et de rege Tyri, de quo praedicatur sapientia, quia per "Tyrum" in Verbo significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, per quas est sapientia; per "lapides pretiosos," qui tegumentum ejus, etiam significantur cognitiones veri et boni; non enim princeps et rex Tyri in horto Edenis fuerunt. [2] Et alibi, apud Ezechielem:

Aschur cedrus in Libano. .... Cedri non occultaverunt illum in horto Dei: ....omnis arbor in horto Dei non par fuit illi in pulchritudine: ....aemulatae sunt illi omnes arbores Edenis in horto Dei" (xxxi. {1}3, 8, 9);

et porro, "Cui similis factus es sic in gloria et in magnitudine inter arbores Edenis" (vers. 18):

hoc dicitur de Aschure, quia per illum in Verbo significatur rationalitas et inde intelligentia. [3] Apud Esaiam:

"Consolabitur Jehovah Zionem, ....et ponet desertum ejus in Eden et solitudinem ejus in hortum Jehovae" (li. 3):

"Zion" ibi est ecclesia, ac "Eden" et "hortus Jehovae" est sapientia et intelligentia. In Apocalypsi:

"Vincenti dabo edere de Arbore vitae, quae in medio paradisi Dei" ({2}ii. 7). "In medio plateae (et) fluvii hinc et illinc erit arbor vitae" (xxii. 2). [4] Ex his patet clare, quod per "hortum in Edene," in quo Adam positus fuisse dicitur, intelligatur intelligentia et sapientia, quia similia dicuntur de Tyro, Aschure et Zione. Per "hortum" significatur intelligentia etiam alibi in Verbo (Ut Esai. lviii. {3}11; lxi. 11; Jer. xxxi. 12; Amos. ix. 14; Num. {4}xxiv. 6). Hic spiritualis intellectus "horti" ducit causam ex repraesentationibus in mundo spirituali; ibi paradisi apparent, ubi angeli in intelligentia et sapientia sunt; ipsa intelligentia et sapientia, quae illis est a Domino, sistit talia circum illos; et hoc fit ex correspondentia; nam omnia quae in mundo spirituali existunt, sunt correspondentiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church