True Christian Religion (Chadwick) n. 461

Previous Number Next Number See English 

461. Tertium Memorabile:-

Quondam in spiritu provectus sum in plagam meridionalem in mundo spirituali, et in quendam paradisum ibi; ac vidi quod hic excelleret reliquis, quos hactenus lustravi. Causa erat, quia hortus significat intelligentiam, ac in meridiem transferuntur omnes, qui prae aliis intelligentia pollent. Hortus Edenis, in quo Adam cum uxore sua fuit, nec aliud significat; quare quod expulsi ab illo fuerint, involvit, quod ab intelligentia, at sic quoque ab integritate vitae. Dum in meridionali hoc paradiso ambularem, animadverti aliquos sedentes sub quadam lauru comedentes ficus. Ad illos secessi, et petivi ab illis ficus, et dederunt; et ecce ficus in manu mea factae sunt uvae. Quod cum miratus sum, dixit mihi Spiritus angelicus, qui juxta me stetit, "Ficus in manu tua factae sunt uvae, quia ficus ex correspondentia significant bona charitatis et inde fidei in naturali seu externo homine, ac uvae bona charitatis et inde fidei in spirituali seu interno homine: et quia amas spiritualia, ideo ita factum est tibi; in nostro enim mundo omnia fiunt et existunt, et quoque mutantur, secundum correspondentias." [2.] Illico tunc supervenit me avidum sciendi quomodo homo potest facere bonum a Deo, et tamen prorsus ut a se; quare interrogavi comedentes ficus, quomodo illi id comprehendunt. Hi dixerunt, quod non possint id aliter comprehendere, quam quod Deus operetur id intus in homine, ac per hominem quando ille id nescit; quoniam si homo id consciret, et sic faceret, non faceret bonum nisi modo apparens, quod intus est malum; "omne enim quod ab homine procedit, procedit a proprio ejus, et hoc a nativitate malum est. Quomodo potest tunc bonum a Deo, et malum ab homine conjungi, et sic conjunctim procedere in actum? Ac proprium hominis in rebus salutis continue spirat meritum; et quantum hoc facit, tantum derogat Domino Ipsius meritum, quod est summa injustitia et impietas. Verbo, si bonum, quod Deus in homine operatur, in hominis velle et inde facere influeret, id bonum omnino conspurcaretur, et quoque profanaretur, quod tamen Deus nusquam permittit. Potest quidem homo bonum quod facit, cogitare quod sit a Deo, et id vocare bonum Dei per se; at usque, quod sit, non comprehendimus." [3.] Sed tunc aperui mentem, et dixi, "Non comprehenditis, quia cogitatis ex apparentia, et cogitatio ex apparentia confirmata est fallacia. Apparentia et inde fallacia vobis est, quia creditis, quod omnia, quae homo vult et cogitat, et inde facit et loquitur, sint in ipso, et consequenter ex ipso; cum tamen nihil eorum est in illo, praeter statum recipiendi quod influit. Homo non est vita in se, sed est organum recipiens vitae. Dominus est Vita in Se, ut quoque dicit apud Johannem:

`Quemadmodum Pater habet Vitam in Se Ipso, ita quoque dedit Filio Vitam habere in Se Ipso'" (v. 26; praeter alibi, ut Joh. xi. 25; xiv. 6, [1]19). [4.] Sunt duo quae faciunt vitam, amor et sapientia; seu quod idem, bonum amoris et verum sapientiae. Haec influunt a Deo, et recipiuntur ab homine sicut forent ejus; et quia sentiuntur ita, etiam procedunt ab homine sicut ejus. Quod ita sentiantur ab homine, datum est a Domino, ut id quod influit, afficiat illum, et sic recipiatur ac remaneat. Sed quia omne malum etiam influit, non a Deo, sed ab inferno, et hoc recipitur cum jucunditate, quia homo tale organum est natus, quare non plus boni recipitur a Deo, quam quantum mali removetur ab homine ut ab illo quod fit per paenitentiam et simul per fidem in Dominum. [5] Quod amor et sapientia, charitas et fides, seu communius loquendo, bonum amoris et charitatis, ac verum sapientiae et fidei, influant, et quod quae influunt, appareant in homine prorsus sicut ejus, et inde procedant sicut ejus, manifeste videri potest ex visu, auditu, odoratu, gustu, et tactu; omnia quae in illorum sensuum organis sentiuntur, influunt ab extra, et sentiuntur in illis; similiter in sensuum internorum organis; cum sola differentia, quod in haec influant spiritualia quae non apparent, in illa autem naturalia quae apparent. Verbo, homo est organum recipiens vitae a Deo; consequenter est recipiens boni, quantum desistit a malo. Posse desistere a malo, dat Dominus cuivis homini, quia dat velle et intelligere; et quicquid homo ex voluntate secundum intellectum, seu quod idem, quicquid ex libero voluntatis secundum rationem intellectus agit, hoc permanet. Per id Dominus inducit homini statum conjunctionis Secum, et in hoc illum reformat, regenerat, et salvat. [6.] Vita, quae influit, est vita procedens a Domino, quae vita etiam vocatur Spiritus Dei, in Verbo Spiritus Sanctus, de quo etiam dicitur, quod illustret et vivificet, immo quod operetur in illo; sed vita haec variatur et modificatur secundum Organizationem inductam per amorem. Potestis etiam scire quod omne bonum amoris et charitatis, et omne verum sapientiae et fidei influant, et non sint in homine, ex eo, quod qui cogitat quod tale homini insit a creatione, denique non possit aliter cogitare quam quod Deus infuderit Se homini et sic quod homines quoad partem forent Dii; et tamen qui hoc ex fide cogitant, fiunt diaboli, et apud nos putent sicut cadavera. [7] Praeterea quid actio hominis nisi mens agens? quod enim mens vult et cogitat, hoc agit et loquitur per corpus suum organum; quare dum mens ducitur a Domino, ducitur etiam actio et loquela; ac actio et loquela ducuntur a Domino, cum creditur in Ipsum. Nisi ita foret, dicite si potestis, cur Dominus in Verbo suo millenis in locis mandavit, ut homo amaturus sit proximum, operaturus sit bona charitatis, ac (facturus sit) fructus sicut arbor, ac facturus praecepta, et hoc et illud, ut salvetur; tum cur dixit, quod homo secundum facta seu opera sua judicaretur, qui bona facit ad caelum et vitam, et qui mala ad infernum et mortem. Quomodo potuerat Dominus talia loqui, si omne, quod procedit ab homine, foret meritorium et inde malum? Sciatis itaque, quod si mens est charitas, etiam actio sit charitas; si autem mens est sola fides, quae etiam est fides separata a charitate spirituali, etiam actio sit illa fides." [8] His auditis, dixerunt sedentes sub lauru, "Comprehendimus quod juste locutus sis, sed usque non comprehendimus." Quibus respondi, "Comprehenditis quod juste locutus sim ex communi perceptione quae est homini ex influxu lucis e caelo cum aliquod verum audit; at non comprehenditis ex propria perceptione, quae est homini ex influxu lucis e mundo; binae illae perceptiones, nempe interna et externa, seu spiritualis et naturalis, unum faciunt apud sapientes: vos quoque potestis illas unum facere, si spectatis ad Dominum, et removetis mala." Haec quia intellexerunt, desumpsi termites ex quadam vite, et porrexi illis, et dixi, "Num creditis quod hoc a me sit, vel a Domino?" Et dixerunt, quod ex me a Domino; et ecce termites illi in manibus illorum extruserunt uvas. At cum recessi, vidi mensam cedrinam, super qua erat liber, sub olea virente, cujus truncum circumligabat vitis. Aspexi, et ecce erat liber per me scriptus, vocatus Arcana Caelestia; et dixi, quod in illo libro plene ostensum sit, quod homo sit organum recipiens vitae, et non vita; et quod haec non possit creari, et sic creata inesse homini, plus quam lux oculo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church