True Christian Religion (Chadwick) n. 459

Previous Number Next Number See English 

459. Hic adjicientur haec Memorabilia. Primum:-

Vidi e longinquo quinque gymnasia, quae varia luce circumfusa erant; primum luce flammea, secundum luce flava, tertium luce candida, quartum luce media inter meridianam et vespertinam: quintum vix apparuit. stabat enim sicut in umbra vesperae. Et vidi in viis aliquos super equis, aliquos in curribus, et aliquos gradientes, et quosdam currentes et festinantes, et hos ad primum gymnasium, quod luce flammea circumtectum erat. His visis cepit et adegit me cupido illuc abeundi, et audiendi quid ibi ventilabatur; quare propere accinxi me, et associavi me festinantibus ad primum gymnasium, et una cum illis intravi. Et ecce ibi erat coetus magnus, ex quo pars se contulit ad dextrum, et pars ad sinistrum, sessuri super scamnis, quae ad parietes. Anterius vidi humile suggestum, in quo stetit unus, qui praesidis munus obivit; cui baculus in manu, pileus super capite, et vestimentum luce gymnasii flammea tinctum. [2.] Hic postquam congregati sunt, extulit vocem, et dixit, "Fratres, ventilate hodie, Quid Charitas? Quisque e vobis scire potest, quod charitas in sua essentia sit spiritualis, et in exercitiis naturalis." Et illico unus e primo scamno ad sinistrum, super quo illi qui reputati sunt sapientes sedebant, surrexit, et exorsus loqui dixit, "Mea sententia est, quod moralitas inspirata fide sit charitas." Et confirmavit id ita: "Quis non scit quod charitas sequatur fidem, sicut pedissequa dominam? et quod homo, cui fides est, faciat legem, ita charitatem, tam sponte ut non sciat quod lex et charitas sit quam vivit; quoniam si sciret et sic faceret, et simul de salute propter id cogitaret, proprio suo inquinaret sanctam fidem, et sic ejus efficaciam enervaret. Nonne hoc secundum nostratium dogma est?" (Et aspexit ad sedentes ad latera, inter quos erant canonici, et annuerunt.) [3.] "Sed quid charitas spontanea, nisi moralitas, in quam quisque ab infantia initiatur, quae ideo in se naturalis est, sed fit, dum ei inspiratur fides, spiritualis? Quis internoscit homines a morali vita illorum, num fides illis sit, vel non? omnis enim moraliter vivit: sed solus Deus, qui indit et sigillat fidem, cognoscit et distinguit. Quare assero quod charitas sit moralitas inspirata fide, et quod haec moralitas ex fide in sinu suo sit salvifica, at omnis alia insalutifera, quia meritoria. Perdunt itaque omnes oleum, qui commiscent charitatem et fidem, videlicet qui conjungunt illas ab intra, et non adjungunt ab extra; nam commiscere et conjungere illas, foret sicut famulum stantem a tergo immittere in currum cum primate, aut sicut janitorem inducere in cenaculum ad mensam cum magnate. [4.] Post haec surrexit unus e scamno primo ad dextrum, et locutus dixit: "Mea sententia est, quod pietas inspirata miseratione sit charitas, et hoc confirmo per haec, quod non aliud possit propitiare Deum plus quam pietas ex humili corde; ac pietas orat continue, ut Deus det fidem et charitatem; et Dominus dicit, "Orate et dabitur vobis" (Matth. vii. 7);

et quia datur, est utraque in illa. Dico quod pietas inspirata miseratione sit charitas, omnis enim devota pietas miseretur; nam pietas movet cor hominis, ut ingemiscat, et quid hoc aliud quam miseratio? Haec quidem recedit post orationem, sed usque redit cum illa; et cum redit, pietas in illa est, et sic in charitate. Sacerdotes nostri adscribunt omnia, quae promovent salutem, fidei, et non aliquid charitati: quid tunc superest nisi pietas misere orans de utraque? Cum legi Verbum, non potui aliter videre, quam quod fides et charitas essent duo media salutis; sed cum consului ministros ecclesiae, audivi quod fides esset unicum medium, et charitas non aliquid: et tunc mihi visus sum tanquam in mari super nave fluctuante inter binos scopulos; cujus fracturam cum timui, contuli me in cymbam, et navigavi. Cymba mea est pietas; et insuper pietas ad omnia utilis est." [5.] Post hunc surrexit unus e secundo scamno ad dextrum, et locutus dixit: "Mea sententia est, quod charitas sit bonum facere cuique tam probo quam improbo; et hoc confirmo per haec: Quid charitas nisi cordis bonitas? et cor bonum vult bonum omnibus tam probis quam improbis. Et dixit Dominus, quod inimicis etiam benefaciendum sit. Si ergo subtrahis charitatem ab aliquo, fitne tunc charitas quoad illam partem nulla, et sic homo sicut super uno pede subsultim ambulans, ablato altero? Improbus est homo aeque ac probus; et charitas spectat hominem ut hominem; si improbus est, quid hoc ad me? Cum charitate est sicut cum calore solis; hic vivificat bestias tam immites quam mites, aeque lupos ac oves; et crescere facit arbores tam malas quam bonas, ac spinas aeque ac vites." His dictis, cepit in manu uvam recentem, et dixit, "Cum charitate est sicut cum hac uva; si dividis illam, diffluit omne quod inibi est:" ac divisit et diffluxit. [6.] Post hujus effatum surrexit alius e secundo scamno ad sinistrum, et dixit: "Mea sententia est, quod charitas sit omni modo inservire agnatis et amicis; quod confirmo ita: Quis non scit quod charitas inchoet a se ipso? est enim quisque sibi proximus. Quare charitas a se progreditur per proximitates, primum ad fratres et sorores, et ab his ad cognatos et affines, et sic charitatis progressio a se ipsa terminatur. Illi qui extra sunt, alieni sunt, et alieni non interius agnoscuntur: ita ab interno homine abalienati sunt. Consanguineos autem et agnatos natura conjungit; et amicos consuetudo, quae est altera natura; et sic fiunt proximus. Et, charitas unit sibi alterum ab intra, et sic ab extra; et qui non ab intra uniti sunt, modo nominandi sunt socii. Nonne omnes aves cognoscunt cognationem suam, non ex plumis, sed ex sono, et cum prope sunt, ex sphaera vitae exhalata e corporibus illarum? Haec cognata affectio et inde conjunctio, apud aves vocatur instinctus, at eadem apud homines, quae quando est ad suos et proprios, est vere humanae naturae instinctus. Quid facit homogeneum nisi sanguis? Hoc hominis mens, quae etiam est ejus spiritus, sentit et sicut odorat. In hoc homogeneo et inde sympathia consistit charitatis essentia. Vice versa autem heterogeneum, ex quo etiam existit antipathia, est sicut non sanguis, et inde non charitas. Et quia consuetudo est altera natura, et haec quoque facit homogeneum, sequitur quod charitas sit etiam bonum facere amicis. Quis qui e mari in aliquem portum venit, et audit quod terra extranea sit, cujus habitantium linguas et mores non cognoscit, et tunc non est nisi sicut extra se, et nihil ex jucundo amoris erga illos sentit: verum si audit quod sit terra patria. Cujus habitantium linguas et mores cognoscit, est sicut intra se, et tunc sentit jucundum ex amore, quod etiam est jucundum charitatis." [7.] Postea e scamno tertio ad dextrum unus surrexit, et alta voce locutus est, dicendo: "Mea sententia est, quod charitas sit dare eleemosynas pauperibus, et opem ferre indigentibus. Hoc certe est charitas, quia hoc Divinum Verbum docet, cujus dictamen non admittit contradictionem. Quid est dare divitibus et possidentibus opes, nisi vana gloria, in qua non est charitas, sed visio remunerationis? et in hac non dabilis est genuina affectio amoris erga proximum, sed affectio spuria, quae valet in terris, et non in caelis. Quare egestas et inopia est opitulanda, quia in hanc non intrat idea retributionis. In urbe commorationis meae, ubi novi qui probi et qui improbi sunt, vidi quod omnes probi ad visum pauperem in platea sisterent gradum, et darent eleemosynam; at omnes improbi, viso paupere a latere, praeterirent, sicut caeci ad aspectum ejus, et sicut surdi a voce ejus. Et quis non scit, quod probis sit charitas, et quod improbis non sit? Ille qui dat pauperibus, et opitulatur indigentibus, similis est pastori, qui oves famelicas et sitientes ducit in pascuum et ad potum: at [1]ille qui solum dat divitibus et abundantibus, similis est illi, qui colit deastros, ac cibum et vinum urget in illos qui crapulant. [8.] Post hunc surrexit unus e scamno tertio ad sinistrum, et loquens dixit: "Mea sententia est, quod charitas sit hospitalia, nosocomia, orphanotrophia et xenodochia aedificare, ac donis sustentare. Hoc confirmo per haec, quod talia beneficia et auxilia sint publica, et multis parasangis excedant privata; inde fit charitas plus opulenta et referta bonis, quae bona numero multiplicia sunt, ac merces sperata ex promissionibus in Verbo fit plus abundans; nam sicut quis parat agrum et serit, ita metit. Estne hoc in copia dare pauperibus et opitulari egenis? Quis non gloriam inde aucupat e mundo, et simul laudes cum humili gratiarum voce ex alumnis? Hocne elevat cor, et simul affectionem, quae vocatur charitas, usque ad suum fastigium? Divites, qui non ambulant in plateis, sed vehuntur, non possunt advertere oculos ad sedentes ad latera juxta parietes, et nummulos porrigere; sed conferunt spartas ad talia, quae pluribus simul conducunt. Minores autem, qui super plateis ambulant, et quibus non tale est penu, faciant alterum." [9.] His auditis, subito tunc alius super eodem scamno vocem ejus per altiorem sonum suppressit, et dixit, "Ne usque divites charitatis suae munificentiam et excellentiam praeferant stipi quam pauper dat pauperi; novimus enim, quod omnis qui agit, dignum sua persona agat; rex dignum sua, praetor dignum sua, tribunus dignum sua, et satelles dignum sua. Nam charitas in se spectata non aestimatur secundum excellentiam personae et inde muneris sed secundum plenitudinem affectionis quae facit illam; et quod sic mediastinus, dum unum nummulum dat, possit ex pleniore charitate largiri quam magnas qui dat aut testatur thesaurum; quod etiam est secundum haec:

Jesus "vidit divites jacientes dona sua in gazophylacium, [1]vidit etiam quandam viduam pauperem injicientem eo duo minuta;..dixit, Vere dico vobis, quod vidua pauper haec plus omnibus injecerit" (Luc. xxi. 1-3). [10.] Post hos surrexit unus ex scamno quarto ad sinistrum, et locutus est, et dixit, "Sententia mea est, quod charitas sit templa ditare, et ministris illorum benefacere, quod confirmo per haec, quod qui illa facit, sanctum verset in animo suo, et ex sancto ibi agat, et quoque quod dona sua sanctificet. Hoc charitas postulat, quia illa in se sancta est. Estne omnis cultus in templis sanctus? nam Dominus dicit, `Ubi duo aut tres in nomine meo congregati sunt, in medio illorum sum'[(Matth. xxiii. 20)];

ac sacerdotes servi ipsius ministrant illum. Inde concludo quod dona, quae ad hos et ad templa disponuntur, superiora sint donis quae ad alios et ad alia dispensantur. Et praeterea ministro data est copia benedicendi, ex qua etiam sanctificat illa; et postea nihil latius expandit mentem, et laetificat, quam videre sua donaria ut totidem sanctuaria. [11.] Postea surrexit unus e scamno quarto ad dextrum, et fatus est ita: "Mea sententia est, quod fraternitas vetus Christiana sit charitas; et hoc confirmo per haec quod omnis ecclesia, quae colit verum Deum, inchoet a charitate, similiter ut vetus Christiana; quae quia charitas unit mentes et facit ex multis unam, ideo se fratres vocabant, sed in Jesu Christo Deo illorum. At quia tunc a barbaris gentium circumcincti erant, a quibus timebant, communionem a suis bonis fecerunt; ex qua simul et unanimiter laetificabantur, et in consortiis cottidie de Domino Deo Salvatore suo Jesu Christo sermocinabantur, ac in prandiis et cenis de charitate inde illorum fraternitas. At post illorum tempora, quando schismata coeperunt exoriri, et demum nefanda haeresis Ariana, quae apud plures sustulit ideam de Divinitate Humani Domini, charitas obsolevit, et fraternitas dissipata est. Verum est quod omnes qui in veritate colunt Dominum, et praecepta Ipsius faciunt, fratres sint (Matth. xxiii. 8), sed fratres spiritu; at quia hodie non cognoscitur aliquis qualis spiritu est, non opus est, ut se mutuo nominent fratres. Fraternitas solius fidei, et minus adhuc fidei in alium Deum quam in Dominum Deum Salvatorem, non est fraternitas, quia charitas, quae facit eam, in illa fide non est; quare concludo, quod fraternitas vetus Christiana fuerit charitas, sed haec fuit, et non est; at vaticinor, quod ventura sit." Quando hoc dixit, apparuit lux flammea trans fenestram ab oriente, et tinxit genas ejus, ex qua visa obstupuit coetus. [12.] Ultimo surrexit unus e scammo quinto ad sinistrum, et petiit ut liceret hujus effatis aliquam symbolam adjicere, et post assensum dixit, "Sententia mea est, quod Charitas sit remittere cuique sua delicta. Hanc sententiam cepi ex solita loquela illorum qui ad Sanctam Cenam accedunt, aliqui enim tunc dicunt amicis, `Remittite mihi quae deliqueram,' putantes sic quod omnia charitatis officia impleverint. Sed ego mecum cogitavi, quod hoc sit modo picta charitatis figura. et non realis forma essentiae ejus; dicunt enim hoc tam qui non remittunt, quam qui charitatem non sectantur ullo conatu, et hi non sunt inter illos in Oratione quam ipse Dominus docuit, `Pater, remitte nobis delicta nostra, sicut nos remittimus delinquentibus contra nos.' Delicta enim sunt sicut ulcera, quae nisi aperiuntur et sanantur, colligitur inibi sanies, quae corrumpit vicinias, ac serpentis instar circumrepit, et sanguinem undequaque in saniem vertit. Simile est cum delictis contra proximum, quae nisi removentur per paenitentiam, et per vitam secundum praecepta Domini, remanent et inescantur: et illi, qui absque paenitentia solum orant ad Deum ut remittat illis peccata sua, sunt similes civibus urbis contagioso morbo affectis, qui adeunt consulem, et dicunt, `Domine, medere nobis:' quibus dicturus est consul, `Quid mederi? Adite medicum, et discite medelas, et a pharmacopola comparate vobis illas, ac assumite, et sanabimini.' Ac Dominus dicet [illis] qui de remissione peccatorum absque actuali paenitentia supplicant, `Aperite Verbum, et legite illud quod locutus sum apud Esaiam:

"Vae genti peccatrici,..gravi iniquitate,....unde quando expanditis manus vestras, occulto oculos meos a vobis; etiam si multiplicaveritis orationem, non Ego audio:....lavate vos,...removete malitiam operum vestrorum a coram oculis meis, cessate malum facere; discite bonum facere;' et tunc peccata vestra removebuntur ac remittentur (i. 4, 15-18)." [13.] His peractis, exporrexi manum, et rogavi, ut liceret mihi, tametsi peregrinus sum, meam quoque sententiam adducere; quod praeses proposuit, et post consensum, locutus sum haec: "Mea sententia est, quod Charitas sit ex amore justitiae cum judicio in omni opere et officio agere, sed ex amore non aliunde quam a Domino Deo Salvatore. Omnia quae a sedentibus super scamnis a latere dextro et a latere sinistro, audivi, sunt celebria documenta charitatis; sed sicut praeses congregationis hujus praefatus est, charitas in sua origine spiritualis est, et in sua derivatione naturalis; et charitas naturalis, si intus est spiritualis, apparet coram angelis diaphana sicut adamas; at si intus non est spiritualis, et inde mere naturalis, apparet coram angelis sicut perla similis oculo piscis cocti. [14.] Meum non est dicere, num celebria charitatis documenta, quae ordine protulistis, sint charitate spirituali inspirata, vel non; sed meum hic est dicere quid spirituale quod inesse debet, erit, ut sint charitatis spiritualis formae naturales. Ipsum spirituale illorum est hoc, ut fiant ex amore justitiae cum judicio; hoc est, ut homo in exercitiis charitatis perspiciat, num ex justitia agat, et hoc perspicit ex judicio; potest enim homo per benefacta malefacere, et quoque per talia, quae apparent sicut malefacta benefacere. Ut pro exemplo, per benefacta malefacit ille qui latroni egeno suppeditat opes ut emat sibi ensem, tametsi hoc non dicit, cum ille supplicat; aut si illum eripit e carcere, et monstrat viam ad silvam, et dicit secum, `Non mea culpa est quod ille latrocinetur, suppetias tuli homini.' Sit etiam aliud exemplum, ut qui alit ignavum, et custodit ne adigatur ad operas laboris, et dicit, `Intra in conclave domus meae, et cuba in lecto; cur te fatigabis?' ille enim favet ignaviae. Tum etiam qui agnatos et amicos indolis improbae promovet ad functiones honoris, in quibus multa malevolentiae genera moliri possunt. Quis non videre potest quod talia charitatis opera non sint ex aliquo amore justitiae cum judicio? [15.] Vicissim etiam, quod homo possit per talia, quae apparent sicut malefacta, benefacere: ut pro exemplo, judex, qui maleficum absolvit, quia lacrymat, et voces pietatis fundit, ac orat ut condonet quia proximus ejus est; cum tamen judex charitatis opus praestat, dum illi irrogat poenam secundum legem, sic enim praemunit ne ille ulterius malefaciat, ac societati, quae in priori gradu proximus est, nocumento sit, ac ne tale judicium scandalo sit. Quis etiam non scit, quod cedat bono famulis si ab heris suis, ac liberis dum a parentibus propter maleficia castigantur? Simile est cum illis in inferno, quibus omnibus amor malefaciendi est, quod carceri inclusi teneantur, et dum mala faciunt, puniantur, quae Dominus permittit propter emendationem: hoc fit quia Dominus est ipsa Justitia, et ex ipso Judicio facit quicquid facit. [16.] Ex his perspici potest, unde est, quod sicut supra dictum est, Charitas spiritualis fiat ex amore justitiae cum judicio, sed ex amore non aliunde quam a Domino Deo Salvatore. Causa est, quia omne bonum charitatis est a Domino; dicit enim, `Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam' (Joh. xv. [1]5); Et quod Ipsi sit omnis potestas in caelo et in terra ([Matth.] xxviii. 18);

et omnis amor justitiae cum judicio non aliunde est, quam ex Deo caeli, qui est ipsa Justitia, et a quo omne Judicium homini est (Jerem. xxiii. 5; xxxiii. [1]15) [17.] Ex his conclusum fit, quod omnia illa quae e subselliis ad dextrum et ad sinistrum de charitate dicta sunt,-quae sunt, Quod charitas sit moralitas inspirata fide, Quod sit pietas inspirata miseratione, Quod sit bonum facere tam probo quam improbo, Quod sit omni modo inservire agnatis et amicis, Quod sit dare pauperibus et opitulari indigentibus, Quod sit nosocomia aedificare, et donis sustentare, Quod sit templa ditare, et ministris illorum benefacere. Quod sit fraternitas vetus Christiana, Quod sit remittere cuique sua delicta,-haec omnia sunt egregia charitatis documenta, dum ex amore justitiae cum judicio fiunt, alioqui non sunt charitas, sed modo sunt sicut rivi separati a suo fonte, ac sicut palmites evulsi a sua arbore; quoniam genuina charitas est, credere in Dominum, ac juste et recte agere in omni opere et officio. Qui itaque ex Domino amat justitiam, et illam cum judicio facit, ille est charitas in imagine et similitudine ejus." [18.] His edictis factum est silentium, quale est illis, qui ex interno homine vident et agnoscunt aliquid quod ita sit, sed nondum in externo; hoc animadverti ex faciebus illorum. At subito tunc sublatus sum e conspectu illorum: nam ex spiritu reintravi in materiale corpus meum; homo enim naturalis, quia indutus est materiali corpore, non apparet alicui spirituali homini, hoc est, spiritui et angelo, nec vicissim.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church