True Christian Religion (Chadwick) n. 45

Previous Number Next Number See English 

45. Ex descriptione essentiae Divini Amoris, videri potest qualis est essentia amoris diabolici; hoc videri potest ex opposito. Amor diabolicus est amor sui, et hic vocatur amor, sed in se spectatus est odium, non enim amat quempiam extra se, nec vult conjungi aliis ut benefaciat illis, sed modo ut sibi; ex intimo sui continue affectat imperare super omnes, et quoque possidere omnium bona, et demum ut adoretur sicut Deus: quae causa est, quod illi qui in inferno sunt, non agnoscant Deum, sed pro diis illos, qui potestate super alios valent; ita inferiores et superiores, seu minores et majores deos secundum extensionem potestatis; et quia quisque ibi id corde gerit, flagrat etiam odio contra suum deum; et hic contra illos qui sub imperio ejus sunt; et reputat illos ut viles servos, cum quibus quidem blande loquitur, quamdiu adorant, sed furit sicut ex igne contra reliquos, et quoque interius seu in corde contra clientes; est enim amor sui idem cum amore latronum, qui se mutuo osculantur, quando in latrociniis sunt, sed postea ardent cupidine occidendi illos, ut illorum praedas etiam latrocinentur. Hic amor in causa est, quod cupiditates ejus in inferno, ubi regnat, e longinquo appareant sicut variae species ferarum; quaedam sicut vulpes et pardi, quaedam sicut lupi, et tigrides, et quaedam sicut crocodili et serpentes venenati: et quod deserta, ubi vivunt, non consistant nisi ex struibus lapidum, aut ex nuda glarea, intermixtis paludibus, in quibus [1]coaxant ranae; et quod super mapalia illorum volent aves lugubres et ululent. Ochim, tziim, et ijim, qui in propheticis Verbi, ubi de amore imperandi ex amore sui, nominantur, non aliud sunt (Esai. xiii. 21; Jerem. 1. 39; Psalm. lxxiv. 14).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church