True Christian Religion (Chadwick) n. 440

Previous Number Next Number See English 

440. At cogitare, quod in caelum veniant, et quod bonum faciendum sit propterea, non est spectare mercedem ut finem, ac ponere meritum in operibus, nam id cogitant etiam illi qui amant proximum ut se ipsum, et Deum supra omnia; hi enim cogitant id ex fide in Domini verba, Quod merces eorum futura sit magna in caelis (Matth. v. 11, 12; vi. 1; x. 41, 42; Luc. vi. 23, [1]35; xiv. 12, [2]13, 14; Joh. iv. 36). Quod qui bona fecerunt, tanquam hereditatem possessuri sint regnum e fundatione mundi paratum (Matth. xxv. 34): Quod cuivis retribuatur secundum opera ejus (Matth. xvi. 27; Joh. v. 29; Apoc. xiv. 13; xx. 12, 13; Jerem. xxv. 14; xxxii. 19; Hosch. iv. 9; Sach. i. 6; et alibi). Hi non in fiducia mercedis ex merito sunt, sed in fide promissionis ex gratia. Apud hos est jucundum faciendi bonum proximo merces. Hoc jucundum est angelis in caelo, et est jucundum spirituale, quod est aeternum, et immensum excedit omne jucundum naturale. Illi qui in isto jucundo sunt, non volunt audire de merito, nam amant facere, et in eo faustum percipiunt; et hi contristantur si credatur quod faciant propter retributionem. Sunt illi sicut qui bonum faciunt amicis amicitiae causa, fratri fraternitatis causa, uxori et liberis uxoris et liberorum causa, patriae patriae causa, ita ex amicitia et amore; illi qui benefaciunt, etiam dicunt et persuadent quod non propter se sed propter illos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church