393. Constans veritas est, quod fides et charitas non possint separari, ut homini vita spiritualis sit, et inde salus. Quod ita sit, cadit ex se in intellectum cujusvis hominis, etiam non expolitum per talenta et minas eruditionis. Quis non ex interiore quadam perceptione videt, et inde ex intellectu assentit, dum audit aliquem dicentem, quod qui bene vivit, et recte credit, salvetur? Et quis non ex intellectu rejicit, sicut grumum incidentem in oculum, dum audit, quod qui recte credit, et non bene vivit, etiam salvetur? quoniam ex interiore perceptione tunc illico in cogitationem incidit, Quomodo potest quis recte credere dum non bene vivit? et quid tunc credere nisi figura pictae fidei, et non aliqua imago viva ejus? Similiter, si quis audiret, quod qui bene vivit, tametsi non credit, salvetur, annon intellectus dum hoc volvit et revolvit, seu versat, videt, percipit et cogitat, quod nec hoc cohaereat, quoniam bene vivere est a Deo? omne enim bonum, quod in se bonum est, a Deo est. Quid tunc est bene vivere et non credere, nisi sicut lutum in manu figuli, quod non formabile est ad aliquod vas usus in regno spirituali, sed modo in regno naturali? Et praeterea, quis non videt contradictionem in duobus illis, nimirum in hoc, quod salvetur qui credit et non bene vivit, tum in hoc, quod salvetur qui bene vivit et non credit? Nunc quia bene vivere, quod est charitatis, hodie scitur et non scitur, scitur quid naturaliter bene vivere, et non scitur quid spiritualiter bene [1]vivere, ideo de hoc, quia est charitatis, transigetur, quod distincte fiet in serie per articulos.