True Christian Religion (Chadwick) n. 388

Previous Number Next Number See English 

388. Quartum Memorabile: -

Locutus sum cum quibusdam, qui in Apocalypsi intelliguntur per "draconem;" et unus ex illis dixit, "Veni mecum, et jucunditates oculorum et cordium nostrorum ostendam." Et duxit me per silvam opacam, et super collem, e qua potui spectare draconum jucunda. Et vidi amphitheatrum in circi formam erectum cum scamnis circum circa oblique sursum structis, super quibus spectatores sedebant. Illi, qui sedebant super scamnis infimis, apparebant mihi e longinquo sicut satyri et priapi, quidam cum velamine tegente pudenda, et quidem nudi absque illo. In scamnis supra illos sedebant scortatores et meretrices (tales mihi ex gesticulationibus illorum apparebant). Et tunc dixit draco ad me, "Nunc videbis ludum nostrum." Et vidi in aream circi tanquam juvencos, arietes, oves, haedos, et agnos immissos; et postquam illi immissi sunt, aperiebatur porta, et irruebant tanquam leones juvenes, pantherae, tigrides, et lupi, et cum furore invadebant gregem, ac dilaniabant et mactabant illos. At satyri post cruentam illam caedem, spargebant arenam super locum mactationis. [2.] Tunc dixit mihi Draco, "Hi sunt nostri ludi, qui jucundant animos nostros." Et respondi, "Abi, daemon; post aliquod tempus videbis amphitheatrum hoc conversum in stagnum ignis et sulphuris." Ad haec ille risit et abivit. Et postea mecum cogitabam, cur talia a Domino permittuntur; et tuli responsum in corde meo, quod permittantur quamdiu in mundo spirituum sunt, sed postquam tempus illorum in illo mundo peractum est, vertuntur tales scenae theatrales in diras infernales. [3.] Omnia illa quae visa sunt, inducta fuerunt a Dracone per phantasias: quare non erant juvenci, arietes, oves, haedi et agni, sed fecerunt ut ita apparerent genuina bona et vera ecclesiae, quae odio habebant. Leones, pantherae, tigrides et lupi, erant apparentiae cupiditatum apud illos, qui visi sunt sicut satyri et priapi. Hi absque velamine circum pudenda erant, qui crediderunt quod mala non apparerent coram Deo; et qui cum velamine, erant qui crediderunt quod appareant, sed non damnent, modo sint in fide. Scortatores et meretrices erant falsificatores veritatum Verbi, scortatio enim significat falsificationem veri. In mundo spirituali omnia apparent secundum correspondentias e longinquo, quae cum apparent in formis, vocantur repraesentationes spiritualium in objectis naturalium similibus. [4.] Postea videbam illos exeuntes e silva; Draconem in medio satyrorum et priaporum, et calones et lixae, [2]quae erant scortatores et meretrices, post illos. Augebatur agmen in via, et tunc audivi quid inter se loquebantur. Dicebant quod viderent in prato gregem ovium cum agnis, et quod hoc signum sit quod una urbs ex urbibus Hierosolymitanis, ubi charitas primarium est, prope adesset. Et dixerunt, "Eamus et capiamus illam urbem, et ejiciamus habitatores, et depraedemur bona illorum." Accesserunt; sed erat murus circum illam, et angeli custodes super muro. Et tunc dixerunt, "Capiamus illam per dolum; mittamus quendam peritum mussitationis, qui potest dealbare nigrum et denigrare album, et infucare rem cujusvis objecti." Et inventus est unus gnarus artis metaphysicae, qui potuit vertere ideas rerum in ideas terminorum, ac ipsas res occultare sub formulis, et sic avolare sicut accipiter cum praeda sub alis. Ille instructus quomodo cum urbanis loqueretur, quod essent consocii in religione, et immitterentur. Ille accedens ad portam pulsavit; qua aperta dixit, quod cum sapientissimo illius urbis vellet loqui. Ac intravit, [[1]et] deductus est ad quendam; et tunc ad illum loquebatur, dicens, "Sunt mei fratres extra urbem, et petunt ut recipiantur; sunt consocii in religione, vos et nos facimus fidem et charitatem duo essentialia religionis; discrimen solum est, quod vos dicatis charitatem esse primariam et inde fidem, et nos dicimus fidem esse primariam et inde charitatem: quid refert si unum aut alterum dicatur primarium. cum utrumque creditur?" [5.] Sapiens urbis respondit, "Non loquamur de hac re soli, sed in praesentia plurium, qui sint arbitri et judices; alioqui non fit decisio." Et mox arcessiti sunt; ad quos Draconicus similia verba, quae prius, loquebatur. Et tunc respondit vir sapiens urbis, "Dixisti, quod simile sit, sive charitas sumatur primarium ecclesiae sive fides, modo consensus sit quod utraque faciat ecclesiam et ejus religionem: et tamen discrimen est. quale inter prius et posterius, inter causam et effectum, inter principale et instrumentale, et inter essentiale et formale. Talia dico, quia animadverti quod sis artis metaphysicae gnarus, quam artem nos vocamus mussitationem, et aliqui incantationem. Sed relinquamus illos terminos. Est discrimen sicut inter id quod supra est, et id quod infra est; immo, si vis credere, est discrimen sicut inter mentes illorum qui habitant in superis et mentes illorum qui in inferis in hoc mundo; nam quod primarium est, hoc facit caput et pectus; et quod inde est, hoc facit pedes et horum plantas. Sed conveniamus Primum, quid charitas et quid fides; quod charitas sit affectio amoris faciendi bonum proximo propter Deum, salutem et vitam aeternam; et quod fides sit cogitatio ex fiducia de Deo, salute et vita aeterna." [6.] Sed dixit emissarius, "Concedo quod hoc sit Fides, et quoque concedo, quod charitas sit illa affectio propter Deum, quia propter mandatum Ipsius non autem propter salutem et vitam aeternam." Post hanc conventionem et dissensionem, dixit sapiens urbis, "Annon affectio seu dilectio est primarium, et cogitatio inde?" At missus a Dracone dixit, "Hoc nego." Sed responsum tulit, "Non potes id negare." Annon homo cogitat ex quadam dilectione? Aufer dilectionem, num cogitare potest quicquam? Est prorsus sicut auferres sonum de loquela; si auferres sonum, num poteris loqui quicquam? Sonus etiam est affectionis cujusdam amoris, et loquela est cogitationis, nam amor sonat et cogitatio loquitur. Et quoque est sicut flamma et lux: si aufers flammam, annon perit lux? Simile est cum charitate, quia haec est amoris, et cum fide, quia haec est cogitationis. Numne sic potes capere quod primarium sit omne in secundario, prorsus sicut flamma et lux? Ex quibus patet, quod si non facis primarium id quod primarium est, non sis in altero; quare si fidem, quae est in secundo loco, ponis in primo, non appariturus es aliter in caelo quam sicut inversus homo, cujus pedes stant sursum, et caput deorsum, aut sicut hariolus qui inverso corpore ambulat super palmis manuum. Quum tales apparetis in caelo, qualia tunc sunt vestra bona opera, quae sunt charitas actu, nisi qualia facturus esset hariolus ille suis pedibus, quia non potest manibus? Inde est quod charitas vestra sit naturalis, et non spiritualis, quia est inversa." [7.] Emissarius intellexit hoc, nam omnis diabolus potest intelligere verum cum illud audit; sed non potest retinere, quia affectio mali, quae in se est concupiscentia carnis, cum redit, ejicit cogitationem veri. Et postea sapiens urbis ostendit multis, qualis est fides, quando acceptata est pro primario, quod sit mere naturalis, et quod sit persuasio absque ulla vita spirituali, consequenter quod non sit fides: "Ac paene dicere possum, quod in fide vestra non plus spirituale sit, quam in cogitatione de regno Mogolis, de fodina adamantina ibi, deque imperatoris illius thesauro aut aula." His auditis Draconicus iratus abivit, et renuntiavit suis extra urbem. Et cum audiverunt quod dictum sit quod charitas sit affectio amoris faciendi bonum proximo propter [[1]Deum,] salutem, et vitam aeternam, clamaverunt omnes, "Hoc mendacium est:" et ipse Draco "Heu facinus; nonne omnia opera, quae sunt charitatis, propter salutem, sunt meritoria?" [8.] Tunc inter se dixerunt, "Convocemus adhuc plures ex nostris, et obsideamus hanc urbem, et ejiciamus charitates [2]illos." At cum hoc moliti sunt, ecce apparuit sicut ignis e caelo qui consumpsit illos. Sed ignis e caelo fuit apparentia irae et odii contra illos qui in urbe erant, quoniam fidem e primo loco in secundum, immo in infimum sub charitate, quia dixerunt quod non esset fides, dejecerunt. Quod apparerent sicut igne consumi, erat quod sub pedibus eorum aperiretur infernum, et deglutirentur. His similia contigerunt in pluribus locis die ultimi judicii, quod etiam per hoc intelligitur in Apocalypsi:

"Exibit" Draco "ad seducendum gentes, quae in quatuor angulis terrae, ...ut congreget eos in bellum; ...et ascenderunt super planitiem terrae, et circumdederunt castra sanctorum, et urbem dilectam; sed descendit ignis a Deo e caelo, et consumpsit illos" (xx. 8, 9).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church