True Christian Religion (Chadwick) n. 331

Previous Number Next Number See English 

331. Quod malum et bonum non possint simul esse, et quod quantum removetur malum, tantum spectetur et sentiatur bonum, est causa, quia in mundo spirituali ab unoquovis exhalatur sphaera amoris ejus, quae se circum circa dispergit et afficit, et facit sympathias et antipathias. Per has sphaeras separantur boni a malis. Quod malum removendum sit, antequam bonum cognoscitur, percipitur et amatur, comparari potest cum multis rebus in mundo naturali, ut cum his: Non potest aliquis adire alterum, qui leopardum et pantheram in conclavi suo custodit (et quia dat illis edere securus cum illis habitat), nisi prius feras illas removerit. [2.] Quis invitatus ad mensam regis et reginae non prius laverit facies et manus, antequam accedit? Et quis in thalamum intrat cum sponsa post nuptias, nisi prius se laverit totum, et veste nuptiali se amiciverit Quis non per ignem purificat mineras, et secernit a scoriis, antequam aurum et argentum purum adipiscitur Quis non zizania separat a messe tritici, antequam hoc infert in horreum? et quis non cristas e messe hordei excutit fustibus triturae, antequam colligit illud in domum? [3.] Quis non despumat crudam carnem coctione, antequam ille fit edulis, et apponitur super mensa? Quis non excutit vermes ex foliis arborum in horto, ne consumantur folia, et sic pereat fructus? Quis non aversatur sordida in domibus et atriis, et mundat illa, imprimis dum exspectatur princeps, aut sponsa filia principis? Quis amat virginem, et cum illa nuptias intendit, quae malignis inescata est, aut pustulis et varicibus obsita, utcunque illa infucat faciem, splendide se investit, et amoris illecebras per blanditias oris inferre studet? [4.] Quod homo se ipsum purificare debeat a malis, et non exspectet ut Dominus immediate hoc faciat, est comparative sicut servus incedens facie et veste conspurcatis fuligine et stercore accederet ad herum suum, ac diceret, "Domine, ablue me." Annon illi herus dicturus est, "Serve stulte, quid dicis? Ecce ibi aqua, sapo, et linteum. Suntne tibi manus, et posse in illis? Ablue te ipsum." Et Dominus Deus dicturus est, "Sunt media purificationis a Me, et quoque est tuum velle et tuum posse a Me; quare utere illis meis donis et dotibus sicut tuis, et purificaberis:" et sic porro. Quod externus homo purgandus sit, sed per internum, docet Dominus apud Matthaeum (xxiii., a principio ad finem).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church