True Christian Religion (Chadwick) n. 318

Previous Number Next Number See English 

318. In sensu spirituali per "furari" intelligitur deprivare alios suae fidei veris, quod fit per falsa et haeretica. Sacerdotes, qui solum propter lucrum aut honoris ambitum ministrant, ac docent talia, quae vident aut possunt videre ex Verbo quod non vera sint, spirituales fures sunt, quoniam media salutis, quae sunt vera fidei, populo auferunt. Hi quoque vocantur "fures" in Verbo in his locis: "Qui non ingreditur per januam In ovile, sed ascendit aliunde, is est fur et latro Fur non venit nisi ut furetur, mactet et perdat" (Joh. x. 1, 10). Reponite thesauros non... in terra, sed ....in caelo, ....ubi fures non veniunt, et furantur (Matth. vi. 19, 20). "Si fures veniunt tibi, si eversores noctu, quomodo excisus eris, nonne furabuntur quod illis satis?" (Obad. vers. 5.) "In urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur, sicut fur" (Joel. ii. 9). "Fecerunt mendacium, ei fur venit, et diffundit se turma foras" (Hosch. vii. 1).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church