True Christian Religion (Chadwick) n. 316

Previous Number Next Number See English 

316. Sunt variae causae, quae faciunt quod homo appareat non modo aliis sed etiam sibi ipsi castus, et tamen totus incastus est; nescit enim quod concupiscentia, dum in voluntate est, sit factum, et quod illa non removeri possit nisi a Domino post paenitentiam. Abstinentia a faciendo, non facit castum; sed abstinentia a volendo, dum potest, quia peccatum est, facit. Quemadmodum si quis abstinet ab adulteriis et scortationibus solum ex timore legis civilis et ejus poenarum; ex timore jacturae famae et inde honoris; ex timore morborum ex illis; ex timore jurgiorum domi ab uxore, et inde intranquillitatis vitae; ex timore vindictae a marito et affinibus, et verberum ab illorum famulis; aut ex avaritia; aut ex imbecillitate oriunda vel ex morbo, vel ex abusu, vel ex aetate, vel ex alia causa impotentiae: immo si abstinet ab illis ex lege aliqua naturali aut morali, et non simul ex lege spirituali, is usque tamen interius adulter et scortator est; nihilominus enim credit quod non peccata sint, et inde illa coram Deo non illicita facit in suo spiritu; et sic in spiritu committit illa, tametsi non coram mundo in corpore; quare post mortem cum fit spiritus, aperte loquitur pro illis. Praeterea adulteri comparari possunt cum foedifragis, qui violant pacta: tum cum veterum satyris et priapis, qui vagabantur in silvis, et vociferabantur, "Ubi virgines, sponsae et uxores, cum quibus ludamus?" Adulteri etiam in mundo spirituali actualiter apparent ut satyri et priapi. Comparari etiam possunt cum hircis qui olent; ut et cum canibus, qui discurrunt per plateas, ac circumspiciunt et odorant ubi sunt canes, cum quibus lasciviant, et sic porro. Virilis illorum potentia, quando mariti fiunt, comparari potest efflorescentiae tuliparum tempore veris, quae post mensem dierum deflorantur et emarcescunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church