True Christian Religion (Chadwick) n. 31

Previous Number Next Number See English 

31. (iv.) Quod Infinitas Dei respective ad spatia dicatur Immensitas, et respective ad tempora dicatur Aeternitas, et quod tametsi hi respectus sunt, usque nihil spatii sit in Ipsius Immensitate et nihil temporis in Ipsius Aeternitate. - Quod Infinitas Dei respective ad spatia dicatur Immensitas, est quia immensum praedicatur de magno et amplo, et quoque de extenso, et in hoc de spatioso: quod autem Infinitas Dei respective ad tempora dicatur Aeternitas, est quia in Aeternum praedicatur de progressivis, quae per tempora mensurantur, absque fine. Ut pro exemplo: de orbe terraqueo in se spectato praedicantur illa quae spatii sunt, et de ejus rotatione et progressione praedicantur illa quae temporis sunt; haec quoque faciunt tempora, et illa faciunt spatia, ac sistuntur ita ex sensibus in perceptione mentium reflectentium. At in Deo nihil spatii et temporis est, ut supra ostensum est, et tamen a Deo sunt initia illorum; inde sequitur, quod Infinitas Ipsius respective ad spatia intelligatur per Immensitatem, et quod Infinitas Ipsius respective ad tempora intelligatur per Aeternitatem. [2.] At in caelo ab angelis per Immensitatem Dei percipitur Divinitas quoad Esse, et per Aeternitatem Divinitas quoad Existere; tum etiam per Immensitatem Divinitas quoad Amorem, et per Aeternitatem Divinitas quoad Sapientiam. Causa est, quia angeli a Divinitate abstrahunt spatia et tempora, et tunc illae notiones resultant. Sed quoniam homo non potest aliter quam ex ideis e talibus quae spatii et temporis sunt captis cogitare, non potest de Dei Immensitate ante spatia, et de Ipsius Aeternitate ante tempora, aliquid percipere; immo cum vult illa percipere, est sicut mens ejus cadat in deliquium, paene sicut qui illapsus aquis in statu naufragii est, aut in motu terrae subsidens in statu absorptionis est; immo si usque instat penetrare in illa, potest facile contrahere delirium, et ex hoc inferri in negationem Dei. [3.] Semel etiam ego in simili statu fui, cogitando quid Deus ab aeterno; quid ante mundum conditum, egit; numne deliberavit de creatione, et excogitavit ordinem secundum quem; num in pure vacuo dabilis esset cogitatio deliberativa; praeter irrita alia. Sed ne per talia auferrer in deliria, a Domino elevatus sum in sphaeram et lucem, in qua sunt angeli interiores; et postquam idea spatii et temporis, in qua prius cogitatio mea fuit, ibi paulo remota est, datum est comprehendere quod Aeternitas Dei non sit aeternitas temporis, et quod quia tempus non fuit ante mundum, prorsus vanum esset de Deo cogitare aliqua talia: tum quia Divinum ab aeterno, ita ab omni tempore abstractum, non involvit dies, annos et saecula, sed quod omnia haec essent Deo instans, conclusi quod mundus a Deo creatus sit, non in tempore, sed quod tempora a Deo cum creatione introducta sint. [4.] His adjiciam hoc Memorabile: - Apparent binae statuae in humana monstrosa forma cum diductis oribus et dilatatis faucibus in una extremitate mundi spiritualis, a quibus videntur sibi deglutiri, qui de Deo ab aeterno vana et dementia cogitant; sed sunt phantasiae, in quas se conjiciunt illi, qui de Deo ante mundum creatum absona et indebita cogitant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church