True Christian Religion (Chadwick) n. 301

Previous Number Next Number See English 

301. TERTIUM PRAECEPTUM. "Memento diei Sabbathi, ut sanctifices eum; sex dies laborabis, et facies omne opus tuum, at dies septimus Sabbathum Jehovae Deo tuo. Quod hoc sit Tertium Praeceptum, videatur Exod. (xx. 8-10), et Deut. (v. 12, 13). Per hoc in sensu naturali, qui est sensus litterae, intelligitur, quod sex dies sint pro homine et ejus laboribus, et septimus pro Domino, et pro quiete hominis ex Ipso. Sabbathum in lingua originali significat quietem. Sabbathum apud filios Israelis fuit sanctitas sanctitatum, quia repraesentabat Dominum; sex dies Ipsius labores et pugnas cum infernis, et septimus Ipsius victoriam super illa, et sic quietem; et quia dies ille erat repraesentativus clausulae totius redemptionis Domini, ideo erat ille ipsa sancitas. At vero cum Dominus in mundum venit, et inde repraesentationes Ipsius cessaverunt, factus est Dies ille dies instructionis in Divinis rebus, et sic etiam dies quietis a laboribus, ac meditationis in talibus quae salutis et vitae aeternae sunt, ut et dies amoris erga proximum. Quod factus [1]sit dies instructionis in rebus Divinis, patet ex eo, Quod Dominus die illo docuerit in templo et synagogis (Marc. vi. 2; Luc. [2]iv. 16, 31, 32; xiii. 10):

Et quod dixerit sanato, "Tolle lectum et ambula;" et ad Pharisaeos, quod licuerit discipulis die sabbathi colligere spicas et comedere (Matth. xii. 19; Marc. ii. 23 ad fin.; Luc. vi. 1-6; Joh. v. 9-19);

per quae singula in sensu spirituali significatur instrui in doctrinalibus. Quod dies ille etiam factus sit dies amoris erga proximum, constat ex illis, quae Dominus die Sabbathi fecit et docuit (Matth. xii. 10-14; Marc. iii. 1-9; Luc. vi. 6-12; xiii. 10-18; xiv. 1-7: Joh. v. 9-19; vii. 22, 23; ix. 14, 16). [3]Ex his et illis patet, cur Dominus dixit, Quod etiam sit Dominus Sabbathi (Matth. xii. 8; Marc. ii. 28; Luc. vi. 5);

et quia hoc dixit, sequitur quod dies ille fuerit repraesentativus Ipsius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church