True Christian Religion (Chadwick) n. 3

Previous Number Next Number See English 

3. Fides Novi Caeli et Novae Ecclesiae in Singulari Forma, haec est: - Quod Jehovah Deus sit ipse Amor et ipsa Sapientia, seu quod sit ipsum Bonum et ipsum Verum et quod Ipse quoad Divinum Verum, quod est Verbum, et quod fuit Deus apud Deum, descenderit, et assumpserit Humanum, propter finem, ut in ordinem redigeret omnia quae in caelo, et omnia quae in inferno, et omnia quae in ecclesia erant; quoniam tunc potentia inferni valuit super potentiam caeli, et in terris potentia mali super potentiam boni, et inde totalis damnatio ante fores stetit et imminuit. Hanc futuram damnationem Jehovah Deus per Humanum suum, quod erat Divinum Verum, sustulit, et sic angelos et homines redemit: ac postea in Humano suo univit Divinum Verum Divino Bono, seu Divinam Sapientiam Divino Amori, et sic rediit in suum Divinum in quo ab aeterno fuit, una cum et in glorificato Humano. Haec intelliguntur per hoc apud Johannem, "Verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum:.... et Verbum Caro factum est" (cap. i. 1, 14):

et apud eundem, "Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem" (cap. xvi. 28):

et porro per hoc, "Scimus quod Filius Dei venerit, et dederit nobis intelligentiam, ut cognoscamus Verum, et sumus in Vero in Filio Ipsius Jesu Christo: Hic est verus Deus et Vita aeterna" (Joh. 1 Epist., cap. v. 20, 21 [B.A. 20]). Ex his patet, quod absque adventu Domini in mundum, nullus salvari potuerit. Simile est hodie: quare nisi Dominus iterum in mundum veniat in Divino Vero, quod est Verbum, nec quisquam potest salvari. [2.] Singularia fidei a parte hominis sunt,-

1. Quod Deus sit Unus, in quo Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Deus Salvator Jesus Christus. 2. Quod fides salvifica sit credere in Ipsum. 3. Quod non facienda sint mala, quia sunt diaboli, et a diabolo. 4. Quod facienda sint bona, quia sunt Dei et a Deo. 5. Et quod haec facienda sint ab homine ut ab ipso; at quod credendum sit quod sint a Domino apud illum et per illum. Duo priora sunt fidei, duo posteriora sunt charitatis; et quintum est conjunctionis charitatis et fidei, ita Domini et hominis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church