293. In sensu naturali, qui est sensus litterae, per hoc praeceptum etiam intelligitur, quod non quisquam praeter Deum, et quod non quicquam praeter id quod procedit a Deo, super omnia amandum sit; quod etiam est secundum verba Domini (Matth. xxii. 35-37; Luc. x. 25-28): nam qui et quod super omnia amatur, ille et illud amatori est Deus et Divinum; sicut qui se super omnia amat, aut quoque mundum, illi est ipse aut mundus suus deus; quae causa est quod iidem corde non agnoscant aliquem Deum. Hi ideo conjuncti sunt consimilibus in inferno, ubi collecti sunt omnes, qui se et mundum super omnia amaverunt.