True Christian Religion (Chadwick) n. 291

Previous Number Next Number See English 

291. PRIMUM PRAECEPTUM. "Non erit.. Deus alius coram faciebus Meis." Haec sunt verba Primi Praecepti (Exod. xx. 3; Deutr. v. 7): per quae in sensu naturali, qui est sensus litterae, proxime intelligitur, quod non colenda sint idola; nam sequitur, "Non facies tibi sculptile aut ullam figuram, quae in caelis desuper, et quae in terra infra, et quae in aquis sub terra: non incurvabis te illis, et non coles illa; quia Ego Jehovah Deus tuus, Deus Zelotes" (Exod. xx. 3-6). Quod per hoc praeceptum proxime intelligatur, quod non colenda sint idola, erat causa, quia ante hoc tempus, et post illud usque ad adventum Domini, in multo orbe Asiatico fuit cultus idololatricus. Causa illius cultus fuit, quod omnes ecclesiae ante Dominum fuerint repraesentativae et typicae, ac typi et repraesentationes erant tales, ut Divina sisterentur sub variis figuris et sculpturis, quas vulgus, dum significationes illarum oblitteratae sunt, inceperunt colere pro diis. Quod gens Israelitica etiam in tali cultu fuerit quando in Aegypto, constare potest ex vitulo aureo, quem loco Jehovae colebant in deserto: et quod postea ab illo cultu non abalienati fuerint, constat ex multis locis in Verbo tam historico quam prophetico.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church