True Christian Religion (Chadwick) n. 282

Previous Number Next Number See English 

282. Caput Quintum. CATECHISMUS SEU DECALOGUS, QUOAD SENSUM EJUS EXTERNUM ET INTERNUM EXPLICATUS. Non datur gens in universo terrarum orbe, quae non novit quod malum sit occidere, adulteria committere, furari, false testari; tum quod nisi mala illa per leges caverentur, actum foret cum regno, republica, et cum quavis societate constabilita. Quis itaque autumare potest quod gens Israelitica prae aliis tam stupida fuerit, ut ignoraverit quod illa essent mala? Quapropter mirari quis potest, quod leges illae universaliter in terris notae cum tanto miraculo e monte Sinai ab Ipso Jehovah promulgatae fuerint. Sed audi: cum tanto miraculo promulgatae fuerunt, ut scirent, quod leges illae non modo leges civiles et morales essent, sed etiam Leges Divinae, et quod facere contra illas, non modo esset malum facere contra proximum, hoc est, concivem et societatem, sed etiam esset peccare contra Deum: quare leges illae per promulgationem e monte Sinai a Jehovah, factae etiam sunt leges religionis. Evidens est, quod quicquid Jehovah praecepit, praecipiat ut religionis sit, et sic quod faciendum sit salutis causa. Sed antequam praecepta explicantur, praemittendum est de sanctitate illorum, ut pateat quod religio illis insit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church