True Christian Religion (Chadwick) n. 28

Previous Number Next Number See English 

28. (i.) Quod Deus, quoniam Est et Existit in Se, et omnia in universo sunt et existunt ex Ipso, Infinitus sit. - Hactenus ostensum est, quod Deus unus sit, et quod sit Ipsum, et quod sit primum Esse omnium, et quod cuncta, quae in universo sunt, existunt et subsistunt, sint ex Illo; inde sequitur, quod Infinitus sit. Quod ratio humana ex permultis in universo creato id videre possit, in sequentibus demonstrabitur. Sed tametsi mens humana ex illis agnoscere potest, quod primum Ens seu primum Esse infinitum sit, usque non potest cognoscere quale illud est, proinde non definire illud aliter quam quod sit Infinitum Omne, et quod subsistat in se, et inde quod sit ipsa et unica Substantia; et quia de substantia nihil praedicabile est, nisi sit forma, quod sit ipsa et unica Forma. Ast quid tamen haec Non sic apparet quale est Infinitum; ipsa enim mens humana, etiam summe analytica et elevata, est finita, et finitum in illa non potest removeri; quare nequicquam capax est videre Infinitatem Dei qualis est in se, ita Deum, sed potest Deum in umbra videre a tergo, sicut dictum est ad Mosen, dum supplicavit videre Deum, Quod positus sit in foramine petrae, et viderit posteriora Ipsius (Exod. xxxiii. 20-23):

per "posteriora Dei" intelliguntur visibilia in mundo, et in specie perceptibilia in Verbo. Ex his patet, quod vanum sit, velle cognoscere qualis Deus est in suo Esse, aut in sua Substantia; sed quod satis sit agnoscere Ipsum ex finitis, hoc est, creatis, in quibus est infinite. Homo qui ultra satagit, comparari potest pisci extracto in aerem; aut avi immissae siphoni pneumatico, quae, sicut exantlatur aer, singultat, et demum exspirat: et quoque comparari potest navi, quae dum vincitur a procella, et non obsequitur gubernaculo, fertur in scopulos et syrtes. Sic fit illis qui Infinitatem Dei volunt ab intra cognoscere, non contenti quod possint illam ab extra ex manifestis indiciis agnoscere. Legitur de quodam philosopho inter antiquos, quod quia aeternitatem mundi non potuit in lumine mentis suae videre aut comprehendere, se in mare projecerit: quid idem, si voluisset Infinitatem Dei?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church