276. Illi qui credunt posse ex propria intelligentia comparare sibi cognitiones de Deo, de caelo et inferno, et de spiritualibus quae ecclesiae sunt, non sciunt quod naturalis homo in se spectatus sit contra spiritualem, et quod ideo spiritualia quae intrant, velit exstirpare, aut involvere fallaciis, quae sunt sicut vermes, qui radices olerum et segetum consumunt. Assimilari possunt illis, qui somniant quod sedeant super aquilis et ferantur in altum; aut super Pegasis et [1]volent super collem Parnassum ad Heliconem: et sunt actualiter sicut Luciferi in inferno, qui ibi adhuc se vocant filios aurorae (Esai. [2]xiv. 12). Et sunt sicut illi in valle terrae Schinear, qui aggressi sunt aedificare turrim, cujus caput in caelo (Gen. xi. 2, 4): et confidunt sibi sicut Goliath, non praevidentes quod possint sicut ille a lapide fundae fronti impacto prosterni. Dicam qualis sors illos post mortem manet: primum fiunt sicut ebrii, postea sicut fatui, et demum stupidi, et sedent in tenebris. Caveant itaque sibi a tali delirio.